PL 136, col. 691

Sermones (Ratherius Veronensis), J. P. Migne

minime dicatur; dum adversus animam
militare dicuntur, manifeste diabolo militare monstrantur.
Nullus enim animarum nostrarum alter est
adversarius, nisi ille, qui eas statim invadit, ubi Deus
eas justo judicio deserit. Justo autem eas Deus judicio
deserit, si eum prius deseruerint ipsae: quamvis
et innumeras se deserentes ipse minime deseruerit,
sed hoc magis ex misericordia quam ex justitia.
3.
Quia igitur carnalia desideria diabolo adversus
animas militant nostras, ne dux de nobis triumphet
illorum, opponamus illis abstinentiam, et habebimus,
Deo adjuvante, victoriam. Convertamur itaque ad
Dominum, fratres, in toto corde nostro, in jejunio,
et fletu, et planctu (Joel II, 12). Sed a quo, ad quem
converti vos putatis monemus [ f., moneri]? Ab inimicis

utique animarum nostrarum carnalibus desideriis
ad amicam illarum abstinentiam; a diabolo,
cui militant ipsa, ad Dominum, qui contra illum, si
volumus, pugnat pro nobis die noctuque. Sed si volumus
contra illum pugnare, studeamus eum a nobis
longius propulsare, et a cordibus nostris ejicere,
neque eum intra nos ipsi fovere. Sub umbra enim
dormit, ut ait Dominus, in secreto calami, et locis
humentibus [(Job XL, 16)]
. Umbra vero sunt callidi;
calamus simulatores, foris itaque placidi, interius
vacui; humecta vero loca, luxuriosorum sunt membra,
et libidinosa illorum praecordia. Verumtamen
noverimus, Domino teste, quia hoc genus nullus neque
de se, neque de alio valet ejicere, nisi in oratione
et jejunio [(Marc. IX, 28)]
. Sed quomodo in oratione a

se ejicere diabolum valet, de quo dicitur: Qui avertit
aurem suam ne audiat legem, oratio ejus erit exsecrabilis? [(Prov. XXVIII, 9.)]
580 O utinam enim si
non exaudibilis, saltem non esset exsecrabilis oratio
nostra! Itemque alibi: Qui avertit aurem suam a
clamore pauperis, et ipse clamabit, et non exaudietur [(Prov. XXI, 13)]
.
Hic profecto quid etiam profundius
innuitur, quia nisi clamantem ad te adjuves
pauperem, non te exaudiet Deus orantem. Jejunas
vero, quomodo? nisi a vitiis abstinendo, cum Dominus
dicat: Nolite jejunare sicut usque ad hanc

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.