PL 136, col. 692
Sermones (Ratherius Veronensis), J. P. Migne
diem [(Isai. LVIII, 4)]
, et caetera quae sequuntur? Ut
igitur a cordibus nostris expellamus diabolum, jejunemus,
oremus, eleemosynam secundum possibilitatem
faciamus, sed ultra possibilitatem nos voluisse
testem Dominum habeamus. Ita enim carnalia desideria,
quae adversus animas militant nostras, ipsius
adjutorio freti superare valebimus.
4.
Sed dicit aliquis: Si ab omnibus quae caro desiderat
abstinemus, quomodo vivemus? Nonne
esuriens desiderat edere, sitiens bibere, etiamsi non
superflue neque sumptuose? Somnum patiens (ut
haec tantum de innumeris honeste atque necessario
requisitis proferantur) nonne optat dormire? Ad
quod respondendum; quia non interdicuntur hoc
praecepto necessaria, sed superflua, sed noxia, sed
inhonesta, et a Deo prohibita. Unde et alter Apostolus: Carnis,
ait, curam ne feceritis in concupiscentiis [(Rom. XIII, 14)]
:
ubi profecto nobis praecipitur, ut
sic corpori necessaria ministremus, ut nulli animum
voluptati subdamus; ne, dum ratio domina, caro
debeat esse ancilla, propter ancillam dominam conteramus,
et imperet quae obtemperare, obtemperet
quae imperare debuerat. Abstinentia caeterum nostra
nisi sit triformis, est per omnia ad perfectionem inutilis,
hoc est, ut primum a meditatione prava, secundo
a locutione noxia, tertio ab operatione cessemus,
pro Dei timore vel amore, perversa; ut mundati,
Deo misericorditer largiente, ab omni inquinamento
carnis et spiritus, his sanctis saltem diebus
sanctissimum Pascha post ipsos venturum cum gaudio
et laetitia celebrare possimus: ipso adjuvante,
qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat Deus
per omnia saecula saeculorum. Amen.
581 SERMO II [ al. I]. DE QUADRAGESIMA. ab auctore inscriptus: Sermo valde prolixus de Quadragesima Ratherii Veronensis, vel inefficax se vivente, ut est sibi visum, garritus.
1.
Cum neminem divinis lateat imbutum dogmatibus,
hos quadraginta dies, quos parcimoniae ritu