PL 136, col. 693

Sermones (Ratherius Veronensis), J. P. Migne

excolendos prae manibus [ f. omnibus] tenemus, hoc
ideo numero institutos, quod praeter id quod cataclysmo
praefigurati fuerint, cum primitus etiam ipsi
a Moyse et Elia, legis utique et prophetiae ministris,
ipsiusque Domini prophetarum inspiratoris, legis
conditoris et impletoris, gratiae largitoris, Evangelii
fundatoris continuo sunt jejunio adimpleti, mysticum
quid etiam, nec omnino contemnendum designent;
mirari non sufficimus illorum superstitiosam observantiam,
qui non quadraginta, sed viginti
diebus distinctim nihil omnino gustantes, viginti
vero reliquis ante horam usque ad crapulam et
ebrietatem prandiis solemnibus incubantes, 582
Quadragesimam non verentur hujuscemodi nugacitatis
observantiam vocitare, cum vigesimam deberent

eam potius appellare. Nec putetis, audientes,
quod hujusmodi locutionis exordium facientes, eorum
reprehendere conemur religiosam devotionem, qui
super hoc, quod omnibus legaliter est institutum
Christicolis, aut duobus, aut tribus, aut uno saltem
in hebdomada die sibi fortius aliquid abstinentiae
indicunt, reminiscentes scilicet illius dicentis: Qui
illicita commisit, debet a licitis abstinere [(GREG.)] ; et: Haec oportuit facere, et illa non omittere
[(Matth. XXIII,
23)]
; et: Quodcunque supererogaveris, ego cum rediero,
reddam tibi [(Luc. X, 35)]
, non obliti prolatum:
non reprehendimus, inquam, sed laudamus et
approbamus; tantum viderint, ne de illis quoque
dicatur: Amen dico vobis, receperunt mercedem
suam [(Matth. VI, 42)]
.

2.
Illorum potius dolenda vesania, qui uno die
nihil gustant, altero, ut vidisse nos semel
[ f., non semel] adeo meminimus, ut etiam in sabbato
illo sanctissimo, quo missam saltem canere ante
vespertinam nulli nostratium conceditur horam,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.