PL 136, col. 694
Sermones (Ratherius Veronensis), J. P. Migne
(cum, nisi jejunium usque ad sancti illius sabbatum
protrahamus vesperam, peragere nullomodo Occidentalium
ritu valeamus Quadragesimam) tertia,
proh dolor! hora diei nutare instabilitate gressuum
quosdam prae crapula et ebrietate viderimus. Quid
illi aliud dicendi fecisse, 583 nisi parasceve quasi
Domino jejunasse, Sabbato compensationem jejunii
a diabolo ipsam utique crapulam recepisse? Nisi
forsitan ita quis desipiat, ut putet Quadragesimam
hanc meruisse praerogativam, ut contra constitutionem
aliorum temporum aliqua in ea sit dies, quae
non mane incipiat, vespera terminetur.
3.
Subsimilis vero quia et de coena [ l. in
coena] Domini violatorum Quadragesimae profecto
est delinquendi occasio; cum in sanctis legatur canonibus:
Si quis in quinta feria majoris hebdomadae
dicit solvendum esse jejunium, anathema sit:
et rite
ejusdem solemnitatis diem colentium maximum post
horam diei nonam sit rectissime gaudium; non solvisse
defenditur jejunium, qui usque ad eamdem jejunans,
diebus ut caeteris, horam, venit ad ecclesiam,
coenat cum Domino, id est, corporis et sanguinis
ejus ipso die initiata percepit sacramenta,
postea in magna laetitia sobrie prandet, pedes pauperum
lavat, residens in Dei nomine non superflue
bibit, Deo gratias agit, cubitum benedicens Domino,
seque ipsius communiens signaculo, pergit. Ante
vero nonam horam cum nullius unquam gentis consuetudo
nominaverit aliquod prandium coenam;
mirari non desinimus, qualiter aliquis ante eamdem
celebrare audeat ullo modo missam, quae
non aliud nisi ipsam continet Domini celebratam ad
vesperam coenam, sicut et Sabbati officium resurrectionem
Dominicam. Quae nimirum utraque
illam inanem faciunt occasionem, quam quidam