PL 136, col. 695

Sermones (Ratherius Veronensis), J. P. Migne

desuper adjectis duobus ad quadraginta praetendunt
diebus.
4.
Addimus praeterea, quia decimam dierum, secundum
beati suasionem Gregorii [(lib. I, in Evang.
hom. 16. n. 5)] , Deo non possumus dare, nisi usque
ad vesperam Sabbati sancti Quadragesimam studeamus
extendere. 584
5.
Sciendum sane, quod cum sub una fide
sint consuetudines Ecclesiarum diversae; Orientales
et longiorem et austeriorem, quam nos, faciunt
Quadragesimam: et idcirco paschale gaudium ad
horam Sabbati sancti inchoant, ut dicitur,
(quod nobis licet minime) tertiam. Baptismum enim
ut nos, non eo die, sed in Epiphania et Pentecoste
dicuntur solummodo, contra instituta licet nostrorum

canonum, celebrare.
6.
Vituperamus et illorum ridiculosam nimium
stultitiam, qui contra concessam nona hora
diei omnibus sumendi quidlibet licentiam, usque ad
noctem quotidie jejunium eligunt protelare, ut nocte
quasi cum licentia ventrem valeant ingurgitare. Cum
enim de Domino sacra Evangelii proferat lectio, quia Cum jejunasset quadraginta diebus, et quadraginta
noctibus
[(Matth. IV, 2)]
, postea esurierit, nec tamen
manducare suadenti consenserit; non exemplo Domini
jejunare convincitur, qui post jejunium
esuriens, gulae appetitum, ut ille tentatorem, non
superat, diabolum.
7.
Male jejunant et illi, qui quod corpori suo
subtrahunt, non pauperibus tribuunt; sed aut suo

ventri, aut, quod est nequius, mammonae, id est,
cupiditiae daemoni, abstinendo reservant.
8.
Illorum quoque Deus non approbat jejunium,
qui abstinentiae diebus, detractionibus, litibus, et
criminosis inserviunt actibus. Abstinent vino,
livoris ebrii semper veneno; non comedunt carnes,
et rodendo aliorum incessanter lacerant mores;
deest eis potionum dulcedo, et cogitationum eos nequam
vexat pernoxior amaritudo. Contra illorum
igitur et istorum dementiam, hoc potius approbamus

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.