PL 136, col. 696

Sermones (Ratherius Veronensis), J. P. Migne

quod sapientissimus ait Hieronymus: Melius
quotidie parum, quam raro sumere satis. Vere,
vere, et melius, 585 et contra inanem gloriam
tutius. Quis enim hora diei licita cum caeteris te
considerans parum edentem aestimare potest, utrum
hoc facias Dei timore, an, ut multi, edendi impossibilitate?
Biduana sane vel triduana saepe, ut ait jam
dictus, jejunia, non Deo, sed vanae gloriae certum est
militare.
9.
At contra gluttonum ista solet esse defensio,
licet non per omnia falsa: Melius est, aiunt, abstinere
a vitiis quam a cibis. Sed quomodo abstinet a
vitiis, quaeso, qui gulae deservit? Nonne ex octo
principalibus vitiis unum triformis est gula, et cum
manducando vetitum, homo perdiderit paradisum,

non aliquando jejunando, semperque peccando,
qualiter quis lucrabitur coelum? Quid, aiunt, nocet,
si ante nonam comedam, cum non nisi semel in die
manducans, jejunium faciam? Ad quod respondemus:
Quid profuit Adae quod non nisi semel de
fructu ligni vetiti manducavit, postea ab eodem
abstinuit? Nonne ipsa inobedientia divini praecepti
reum illum in perpetuum fecit? Qui autem illum de
ligno eodem comedere prohibuit, ipse tibi jejuniorum
diebus usque ad horam nonam abstinere praecepit.
Quod si inobediens ausus fueris praeterire,
quod jejunium te putas fecisse?
10.
Quare autem triformis dicitur gula, nisi quia
primum ejus vitium est ante horam manducare;
secundum in hora plurimum manducare? Spernitur

enim vero, ut ait quidam, a Deo totius
diei jure jejunium, quod in vesperam, aut certe in
crastinum ventris ingluvie, vel pretiosiorum compensatur
multiplicitate, vel saltem suavitate ciborum.
Fac, inquiunt, eleemosynam, et quod Deus
concedit manduca.
11.
Melius dicerent: Fac eleemosynam, jejuna et
ora. His enim nisi duabus alis jejunia nostra vehantur,
coelum non valent conscendere: orationum videlicet
et eleemosynarum juvamine. Haec enim tria

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.