PL 136, col. 700

Sermones (Ratherius Veronensis), J. P. Migne

prodest [(I Cor. XIII, 3)]
. Ut ejusdem charitatis jura
servare queamus illaesa, praebeamus cordis aurem
dicenti: Si offers munus tuum ad altare, et ibi recordatus
fueris quia frater tuus habet aliquid adversum
te; relinque ibi munus tuum ante altare, et vade prius
reconciliari fratri tuo; et tunc veniens offeres munus
tuum [(Matth. V, 23-24)]
. Quod si ille, qui laedendo
fratrem, in aliquo contristavit eumdem, suasit
agere non dedignatus Domini; ille qui laesus
adversus fratrem aliquid habet, taliter se quoque
monenti surdam mentis non praebeat aurem: Cum
statis ad orandum dimittite si quid habetis adversus
aliquem, ut et Pater vester coelestis dimittat vobis
peccata vestra. Quod si vos non dimiseritis, nec ipse
dimittet vobis peccata vestra [(Marc. XI, 25-26)]
.

17.
Sunt vero contra nostri consimiles, ad dimittendum
quod in Deum committitur perfaciles; quod
contra illos agitur, odiis si possent perpetuis insectantes;
cum magis charitas exposceret ut contra se
acta facile dimitterent, contra Deum vero perpetrata
rigidissime vindicarent, non immemores tamen
dicentis: Qui sine peccato est vestrum primus
in illam lapidem mittat [(Joan. VIII, 7)]
. Nullum praeterea
bonum compensatione mali fieri debere credamus;
ut videlicet ideo jejunes, ideo eleemosynas
facias, ideo orationibus aerem istum fatiges, ideo
quod contra te est perpetratum dimittas, ut aut
adulterium, aut fornicationem, aut aliquid simile
quasi impunite facere credas, cum nulli promittatur
peccatorum venia, nisi qui conversus reliquerit ea.
589 18. Talia igitur cum nostra tanquam contemptibilia
sint, proh dolor! jejunia, orationes
quoque et eleemosynae; de nobis deploratum per
Jeremiam valemus timere: Viderunt eam hostes, et
deriserunt Sabbata ejus [(Thren. I, 7)]
; et per alium nobis
Dominum praecepisse: Nolite jejunare sicut usque
ad hanc diem [(Isai. LVIII, 4)]
.
19.
Teste vero Apostolo, cum quod sine fide agitur
peccatum sit [(Rom. XIV, 23)] , ipsa vero sine operibus
fides cum otiosa vel mortua sit [(Jac. II, 20)] ;
deceptores illos praeterire nullatenus animarum debemus,
qui contra confirmationem catholicae fidei,
in qua continetur, quod venturus sit Dominus judicare
vivos et mortuos
[(Symbol. Athanas. )] , et saeculum
per ignem; et: Qui bona legerunt, ituri in vitam aeternam;

qui vero mala, in ignem aeternum [(Joan. V, 29)]
,
impunitatem omnibus baptizatis promittunt miserrimi
scelerum. Ita, inquiunt, pius est Deus et misericors,
ut neminem Christianum permittat intrare
in infernum. Quanquam verum dicerent, si Christianum
fore illum solummodo, qui Christi voluntatem
facit, credere possent. Cum vero Petrum audiant
dicentem apostolum: Melius fuerat eis non cognoscere

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.