PL 136, col. 701

Sermones (Ratherius Veronensis), J. P. Migne

viam veritatis, quam post cognitionem retrorsum converti [(II Petr. II, 21)]
;
de quibus, quaeso, dictum
conjiciunt?
20.
Et cum ordines quatuor sacra teneat auctoritas
in judicio extremo futuros: unum scilicet, qui
judicet cum Domino; alterum, qui per judicium remuneretur;
tertium, qui per judicium damnetur;
quartum, qui neque per judicium illum [ l. illud] remuneretur,
neque damnetur, cum scriptum in Evangelio
sit: Qui autem non credit, jam judicatus est [(Joan. III, 10)]
;
et Psalmistae verbum [ f., verbo]
dicatur: Ideo non resurgunt impii in judicio [(Psal. I, 5)]
,
quasi apertius dicat: Et si quidem resurgunt, non ideo
resurgunt ut judicentur, quia jam sint judicati, sed
ideo resurgunt, ut, receptis corporibus, illuc eant ubi

ante saecula sunt destinati ( impios autem istos intelligere
solummodo debemus incredulos, et minime baptizatos);
quis ergo damnatus tertius ordo tibi videtur,
nisi credentium, id est baptizatorum existere, qui pro
eo quod fidem habuerunt, sed operibus fidei, quae illic
requiruntur, caruerunt, juste damnati in ignem sunt
aeternum, qui absque dubio infernus erit, ituri.
21.
Constat ergo certissime Dominum quemdam
ideo monuisse: Ecce sanus factus es, vade, jam noli
peccare, ne deterius tibi aliquid contingat [(Joan. V,
14)]
; et alio loco dixisse: Fiunt novissima hominis
illius pejora prioribus [(Matth. XII, 45)]
, ut intelligas
tanta humiliatione Dei de coelo ad terram pro hominibus
descendentis, tot indignitatibus, tot opprobriis
ab eo perlatis, fame, siti, lassitudine, sputis, genuflexionibus

irrisoriis, falsis testimoniis, aceto, felle,
spinea corona, ad postremum crucis patibulo, lateris
perfossione, effusione sanguinis et aquae, manuum
pedumque confixione, ignominiosae mortis opprobrio
redemptos, sacro baptismate lotos, Spiritus sancti
illuminatione ditatos, cognitione voluntatis Dei locupletatos, 590
male agentes diutissime toleratos,
flagellis paternaliter eruditos, promissionibus dulcissimis
attractos, honoribus variis tam saecularibus
quam ecclesiasticis infulatos, commodorum inaestimabilium
blanditiis invitatos, infinitissimis aliis
beneficiorum praerogativis ditatos, majora mereri
juste tormenta, quam illos quibus talia concessa sunt
nulla: Cui enim plus committitur, plus ab eo exigitur,
ut ait quidam Benedictorum non infimus (S. Benedict.

regulae c. 2); et: Servus qui scit voluntatem
domini sui et non facit, digne plagis multis vapulabit [(Luc. XII, 47)]
.
22.
Sed quia omnipotens est Deus, et ejus pietas
nihil aliud, quam ipse est Deus; omnipotens vero pietas
ejus, uti et justitia ejus, [ subaudi nihil aliud quam
ipse est Deus] de quo saltem dubitare apostaticum
credimus esse; ad illam, dum vivimus, nos conferamus.
Mortui enim nihil omnino faciemus, sed quod

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.