PL 136, col. 702
Sermones (Ratherius Veronensis), J. P. Migne
fecimus recipiemus. Quod et si aliquis pro nobis aliquid
fecerit boni, etsi non proderit nobis, proderit
illi. De illis vero purgatoriis post obitum poenis,
nemo sibi blandiatur, monemus; quia non sunt statutae
criminibus, sed peccatis levioribus, quae utique
per ligna, fenum et stipulam designantur [(I Cor.
III, 12)] . Sed quid agimus his ita pro certo constantantibus,
qui novimus quosdam prava consuetudine,
quosdam sacramento, quosdam etiam maleficiis, aut
quibusdam aliis, ut praetendunt, inevitabilibus causis
ita obligatos, ut erigi ad emendationem nullo
modo valeant, quid eis dicere valeamus? quod consilium
dare? Quidquid enim eis dixerimus, hoc
procul dubio respondebunt, etsi non verbo, effectu
attamen operis, quod illi de Evangelio ad coenam
vocati [(Luc. XIV, 18, 20)] , et verendum ne similiter
ab invitante relicti, pereant, ut Pharao, indurati.
23.
Hi nimirum sunt enim, qui cum liberi esse
valerent, immiserunt sponte sua in rete pedes miseri
suos, et in ejus maculis ambulantes [(Job XVIII, 8)] ,
dum expediunt se ab uno, in aliud incidunt periculum,
et metuendum ne inevadibiliter a Domino conclusi.
Sed enitamur, dicamus aliquid. Suademus illis
ne in desperationis se praecipitent ullo modo barathrum,
ignari quid eis sit destinatum. Nescit enim,
ait, homo, Scriptura, utrum odio an amore dignus
sit, sed omnia in futurum servantur incerta [(Eccle.
IX, 1)]
. Quatriduanum recogitent Lazarum suscitatum;
clament cum caeco illo importunius; jejunando
utique, orando, eleemosynis insistendo, non ut peccare
eis tamen liceat, sed ut a peccato eos per
misericordiam liberari contingat; vociferentur cum
Chananaea, dicentes: Miserere mei, fili David; anima
mea male a daemonio vexatur [(Matth. XV, 22)]
; et: Noli,
Domine, noli vinci a malo meo, sed vince in
bono tuo malum meum [(Rom. XII, 21)] ; et: Eripe me
Domine, ab homine malo, a viro iniquo libera me [(Psal. CXXXIX, 2)]
,
utique me, et tibi factori ac redemptori
meo piissimo restitue me; quod utique misericors
agis, si quod contra te meditor, me,
velim, nolim, omittere facis. Si autem meos mortiferos
conatus prosperari permittis, quam mihi
fiduciam evadendi relinquis? Et si a 591 praesentibus
malis non cesso, quam veniam de praeteriti,
spero? Gemensque talium quis instanter quasi conquerendo,
donec exaudiri mereatur, proclamet: Usquequo exaltabitur inimicus meus? Respice et
exaudi me, Domine Deus
[(Psal. XII, 3)]
; et: Fac mecum,
Domine, signum in bono, ut videant qui oderunt
me, et confundantur, quoniam tu, Domine, adjuvisti
me, et consolatus es me [(Psal. LXXXV, 17)]
. His
et hujusmodi clamoribus aures exaudire cupientissimi
Domini, corde, ore manuque fatigans, nisi ante
terminum vitae quiescat; forsitan pietas illius (qui