PL 136, col. 703

Sermones (Ratherius Veronensis), J. P. Migne

cum vult, potens est de lapidibus filios Abrahae suscitare [(Matth. III, 9)]
:
Qui non vult mortem peccatoris,
sed ut convertatur et vivat [(Ezech. XXXIII, 11)]
sanctorum
precibus pulsata respondebit et illi, quod idem instanter
clamanti: O mulier, inquiens, nusquam huc
scilicet viriliter agens, sed mollitia muliebri vitiis enerviter
succumbens, magna est nunc fides, id est orandi
perseverantia, tua; fiat tibi sicut vis [(Matth. XV, 28)]
:
et sanabitur anima illius in illa hora: quod nobis
omnibus praestare dignetur Redemptoris nostri clementia.
24.
Est et alia pereuntium in perpetuum evidens
approbatio, quod cum tres in Evangelio legamus
mortuos a Domino suscitatos, quartum sibi nuntiatum
noluerit suscitare, sed econtrario dixerit:
Dimitte mortuos sepelire mortuos suos
[(Matth. VIII,
22)]
. Tres vero isti mortui tria significant morientium
animae genera: unum scilicet in occulto, aliud
in publico, tertium in consuetudine, quod et foetere
dicitur, id est desperatione recuperandi vicinos inficere;
sed quia Deo nil est impossibile, et tales
ab initio omnes fuerunt in oculis ejus, quales in fine
futuros illos praevidit, dilexisse eos comprobatur,
cum insperata eorum emendatio cernitur. Quartum
vero illud genus est mortis, de quo Psalmistae dicitur
voce: Quoniam laudatur peccator in desideriis
animae suae; et iniquus benedicitur [(Psal. X, 3)]
; et
de quibus propheta: Popule meus, qui beatum te
dicunt, ipsi te decipiunt [(Isai. III, 12)]
. Cum enim
quis et malum quod facit ipse defendit, et adulantium

attollitur insuper laudibus, nunquam ad sui
cognitionem rediens, ut sepulturae mortuus aggere,
ita ille adulantium falsa premitur infelicissimus
laude. Nunquam utique reviviscit, qui se mortuum
fore nunquam cognoscit; nec ad salutem redit, qui
salute se indigere minime credit. In perpetuum ergo
periise non dubitatur, qui tali fine defungitur. Quod
genus mortis summopere cavere cum Dei auxilio
laboremus, nec adulantium mendaciis de nobis credamus,
sed peccata nostra et ipsi accusemus, et
accusantibus non irascamur. Non ergo leve putet
quis se committere peccatum, cum aliquem male
agentem falsis laudibus attollit, cum Dominica voce
de se dici, quod mortuus mortuum sepeliat, audit:

irrecuperabiliter enim eum interficit, qui fortassis
ad emendationis vitam resurgeret, nisi eum ille suis
adulationibus incessanter obrueret.
25.
Cum vero octo, ut beatus fatetur Augustinus [(De Mendac. c. 14)] ,
592 sint mendacii genera,
adulatorum est inter omnia, fateor, pessimum. Illi
enim praecipue et interfectores et sepultores sunt
animarum, regum maxime, ducum, comitum, episcoporum,
abbatum, ac saeculi hujus potentium, non
veriti terribile illud per prophetam Domini maledictum: Vae qui dicitis malum bonum, et bonum malum [(Isai. V, 20)]
,
etc. Quorum mortifera praeconia
ita Job, ita post Jeremias typice maledixisse leguntur:

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.