PL 136, col. 704

Sermones (Ratherius Veronensis), J. P. Migne

Pereat,
inquit, prior dies, in quo natus sum, et
nox in qua dictum est: Conceptus est homo [(Job III,
3)]
; alter vero: Maledictus, ait, qui annuntiavit patri
meo, dicens: Natus est tibi puer masculus [(Jer. XX,
15)]
; Psalmista contra illos auxilium Domini imprecando: Avertantur statim erubescentes, qui dicunt
mihi: Euge, euge
[(Psal. LXIX, 4)]
.
26.
Abstinere vero tanto magis nos oportet ab
omni mendacio, quanto certius illud a diabolo procedere
valemus advertere, Domino ita de eo testante: Cum loquitur mendacium, ex propriis loquitur, quia
mendax est, et pater ejus
[(Psal. V, 7)]
, utique mendacii [(Joan. VIII, 44)] .
Et Psalmographus Domino
dicat [ f., dicit]: Perdes eos qui loquuntur mendacium [(Psal. V, 7)]
.
Quod tamen si de omni mendacio intelligamus,

nullum a perditione liberum judicamus; dicit
enim alibi idem: Omnis homo mendax [(Psal. CXV, 11)]
.
Ergo tu ipse haec dicens mendax propheta? Absit,
nam et illic certum quoddam, quod perditionis filii
solummodo loquuntur, dixi mendacium, et omnem
hominem in extasi, id est, in contemplatione
veracitatis Dei, vocavi mandacem; sicut et Ecclesiastes
meus [(Eccle. III, 19)] , et post illum Apostolus [(Rom. VIII, 20)] ,
vanitati subjectum. Quam praeterea
noxium sit omne mendacium, alius nos admonet
dicens: Os quod mentitur, occidit animam [(Sap. I,
11)]
; et: Falsus testis non erit impunitus [(Prov.
XIX, 5)]
.
27.
Mendacium sane quam longe a praesulibus
Ecclesiae debeat esse, invectiva cujusdam sententia

hujusmodi, ac populorum consuetudine trita, valemus
advertere: Verba, inquiunt, sacerdotis aut vera
aut sacrilega. Quam e contrario autem veritas sit
Deo dilecta, ipse de se loquens Deus homo demonstrat,
cum ait: Ego sum via, veritas et vita [(Joan.
XIV, 6)]
; et per prophetam: Pacem et veritatem diligite,
ait Dominus Deus [(Zach. VIII, 19)]
; Pascha cujus
celebrare in azymis sinceritatis et veritatis nos
monet Apostolus [(I Cor. V, 8)] . Et cum quaedam populi
sui acta reprobasset, subjecit: Haec sunt ergo
verba, quae facitis, loquimini veritatem unusquisque
cum proximo suo [(Zach. VIII, 16)]
; et replicans: Veritatem
et justitiam judicate in portis vestris. [(Ibid.)]
28.
Ecce, fratres et filii (Deus concedat) ab ipso
clementer respecti, ecce quanta commemoravimus

vera mala, quanta falsa bona, quanta etiam mista
bonis mala. Quid nobis agendum ad ista, nisi, ut
praediximus Dominum praecepisse, non ita jejunemus,
non ita oremus, non ita eleemosynas faciamus,
sicut usque ad hanc diem jejunavimus, oravimus
eleemosynas fecimus, ne hostibus nostris, malignis
utique 593 spiritibus, occasionem nos amplius deridendi
praestemus. Sed rationabiliter in simplicitate
cordis Domino servientes, curemus primitus ne bona
nostra falsa sint. Curemus ne nulla dehinc, ne pauca
post, ne inordinata [ subaudi sint], illiusque nunquam
obliti consilii, quod datum, infructuose licet, cuidam

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.