PL 136, col. 712
Sermones (Ratherius Veronensis), J. P. Migne
de panibus propositionis, qui nostrum figurabant
sacrificium, utique agens. Et cum ita sit, qui miseri
cogitare valemus de nobis, quid aestimare, quare
scilicet sacerdotes vocemur, qui tam immunda praecordia
gerimus? Potestne quod damus vocari vel
sanctum, pollutissimis manibus nostris tractatum?
Estne benedictio, quam illecebroso saltem osculo,
praeter alia, fundimus ore polluto? Vae nobis miseris,
pro talibus scilicet, ac millies vae fuerat quidem
olim praedictum: et: Erit sicut populus, sic sacerdos [(Isai. XXIV 2)]
;
sed utinam et honestiores quilibet in
populo Dei, sic saltem sacerdotes essent hujusmodi.
Suademus praeterea eis, ne adeo sint a 600 Deo extranei,
ut se ipsos primitus, dehinc alios mortifere decipientes,
mentiri potuisse putent Spiritum sanctum
per os Apostoli dicentem: Nequa adulteri, neque
fornicatores, neque ebriosi regnum Dei consequentur [(Gal. V, 21)]
;
et: Hoc autem scitote intelligentes, quod
omnis fornicator, aut immundus, aut adulter, aut avarus,
quod est idolorum servitus, non habet haereditatem
in regno Christi et Dei [(Ephes. V, 5)]
. Sed ne ad
desperationem eos sermo iste verissimus trahat,
noverint non de his dici qui olim fuerant adulteri,
fornicatores, et avari, sed illos notari, qui usque
in finem in talibus durantes, neglexerunt ad Deum
converti; qui utique, si concederetur, eis in aeternum
vivere, non desinerent in aeternum peccare, et
ideo juste in aeternum poenas debent, quia digni sunt,
luere. Comperimus namque nostri temporis quemdam
(talem perfungi si est destinatum, quem cognovisset
hominum utinam nullus) hisque his
deplanximus adeo insolubiliter irretitum, ad ipsum
fere cum proximaret miserrimus senium, ut conscientia
remordente, nec ipsum Evangelii librum,
nec eum osculari auderet, qui communicaturus esset
presbyterum, contaminari suo miser osculo pensitans
illum, ad mentem utique, Quod tetigerit immundus,
immundum erit [(Num. XIX, 22)]
, recolligens dictum
ita utique se judicans indignum, pro eo scilicet
maxime, quod os illecebroso cum manibus et brachiis
haberet complexu pollutum, ut formidaret saltem
attingere ipsum vas quod tantae dignitatis tetigisset
mysterium; et tamen emendationis nullum in ejus
erat obdurissimo corde vestigium. Pro quo duplex
nobis visa est non silendi occasio, id est, ut ejus primum
cavere studeamus exemplum; dehinc ut pro eo
Dei misericordiam eo amplius supplicemus, quo
amplius eum indigere cognoscimus.
40.
Nam talis amare nullatenus, licet eum