PL 136, col. 713

Sermones (Ratherius Veronensis), J. P. Migne

irrationabiliter metuat, convincitur Deum, quem
tam moribus suis sentit adversum.
41.
Nec contraria isthic illa est Domini promissio,
qua dicitur: Qui crediderit, et baptizatus fuerit,
salvus erit [(Marc. XVI, 16)]
. Quia videlicet etiamsi
credat in Deum talium quis, non credit Deo,
qui praecepta ejus non custodit, nec sacramentum
vivendo tenet quod fide percepit, sed eamdem fidem,
quam verbum astruit, moribus destruit. Pater noster,
qui es in coelis [(Matth. VI, 9)]
cum caeteris fidelibus,
concesso Domini, dicit, sed omnium corrupte
viventium diabolus pater est, Zeno beatus ille econtrario
ait [(S. ZEN. De Juda, tract. 14, lib. II,
n. 4)] . Quod a nobis avertere pietas dignetur 601
illius, qui in hunc mundum venit peccatores salvos

facere, Jesus Christus Dominus noster, qui cum
Patre et Spiritu sancto vivit et regnat Deus, per
omnia saecula saeculorum. Amen.
Appendix apologetica contra reprehensores sermonis
ejusdem.
1.
Non dicit Ratherius Veronensis episcopus quod
Deus Dei Filius, Dominus noster Jesus Christus, hoc
est incarnata pro nobis Dei sapientia, non habeat
caput oculos, manus, et pedes, caeteraque humani
corporis membra, cum anima rationali, Deo
plena; dum veraciter credat eum cum corpore et anima
in coelum ascendisse, quo nunquam defuerat divinitate,
et in eodem corpore, angelis docentibus,
didicerit eum venturum ad judicandos vivos et mortuos [(Act. I, 11)] .
Sed dicit Ratherius episcopus

quod Deus, id est, divinitatis substantia, non habet
corpus, nec est corpus, quod palpari possit et videri,
quia Spiritus est Deus [(Joan. IV, 24)]
, sicut dixit Dominus
Jesus Christus; et: Spiritus carnem et ossa
non habet [(Luc. XXIV, 39)]
, sicut idem dicit in Evangelio
Christus.
2.
Non dicit Ratherius episcopus, quod malum
faciat qui vadit ad ecclesiam sancti Michaelis,
aut audit missam sancti Michaelis; sed dicit Ratherius
episcopus, quod mentitur ille qui dicit quod conveniat
alicui melius in secunda feria ire ad ecclesiam
sancti Michaelis, vel missam sancti Michaelis audire,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.