PL 136, col. 714
Sermones (Ratherius Veronensis), J. P. Migne
quam in alio die. Dicit Ratherius episcopus quod
mentitur ille qui dicit quod sanctus Michael missam
cantet, cum nulla alia creatura missam possit cantare,
nisi homo solum, quia ille, cum sit rationalis,
habet carnem et ossa, sine quibus missa non valet
cantari. Spiritus autem, sicut Dominus dicit, carnem
et ossa non habet, licet valentiore quam homo, polleat
ille qui est angelicus et non apostaticus spiritus,
ratione. Michael vero spiritus est et angelicus spiritus,
et in conspectu Dei semper assistit sine
carne et ossibus: et illum incessabiliter laudat sine
libro, cum quo solet missa cantari, sine pane 602
et vino, de quibus solet in missa corpus et sanguis
Domini confici.
3.
Si autem quaeris quid sanctus Michael cantet?
Labora, dicit Ratherius episcopus, cum Dei adjutorio,
ut post mortem coelum conscendas; illic audies
quid cantet. Quod si vis ad ecclesiam sancti Michaelis
ire, sapias, dicit Ratherius episcopus, quod
non libentius te recipit in secunda feria sanctus Michael
quam in alia. Si vis eum rogare, sapias, dicit
Ratherius episcopus, quia non clementius te
exaudit sanctus Michael in secunda feria, quam in
prima, quam in tertia, quam in quarta, quam in
quinta, quam in sexta, quam in septima feria. Hoc
cum ita sentiat, dicat atque astruat Ratherius episcopus;
qui volet, valet et audet; eum non prohibet
imo postulat nam ipse, refellat.
SERMO III. IN COENA DOMINI.
1.
Nemo est fidelium, fratres, qui possit ambigere
quia, si ex toto corde ad Dominum conversi, hanc
humilitatem in corde habetis quam in habitu
praetenditis, quin majus sit gaudium hodie coram
angelis Dei super uno ex vobis quam supra nonaginta
novem justos, qui opus non habent poenitentia [(Luc. XV, 7; Matth. XVIII, 13)] ,
sicut ait ipsa Veritas
atque Redemptio nostra. Sed advertite, quaeso, quod
praeposui, si ex toto corde, inquiens, conversi. Nam
si ex toto corde non convertamur ab his, pro quibus
Domini indulgentiam petimus, inaniter Deum rogamus
ut auferat a nobis quae nos ipsi dimittere nolumus;