PL 136, col. 715

Sermones (Ratherius Veronensis), J. P. Migne

imo iram Domini tanto nobis gravius accendimus,
quo non solum in peccatis remanemus, sed
etiam ficto corde coram hominibus conversionem peccatorum
mentimur. Ait enim Job sanctissimus: Simulatores
et callidi provocant iram Dei [(Job XXXVI,
13)]
. Provocant, inquit. Quam graviter [ subaudi timendum],
si solummodo merentur dixisset? Nunc
vero cum provocant dixerit, quis non extremiscat?
quis non pene hoc tonitruo spiritum, ut ita dicam,
exhalet? Non extremiscit merito, cui nulla inest simulatio;
sed in quo aut aliqua, aut omnimoda est,
quomodo ante 603 vocem hujusmodi fragoris subsistere
potest? An quia non modo sopore, sed etiam
morte consopitus jacet? Expergiscatur, quaeso, resurgat,
postulo (forsitan enim mihimetipsi dico): audiat

clamantem puellae: Tibi dico: Surge [(Marc. V, 41)]
;
aut certe propter molem lapideae consuetudinis: Lazare,
veni foras [(Joan. XI, 43)]
. Nam superior significatio
ad jacentem refertur in cogitatione mortem;
inferior ad miserrimam consuetudinis assiduitatem.
Veniat licet ligatus foras, absolvet enim eum benigna
Dei misericordia, si per confessionem se demonstraverit,
et revelabit faciei ejus lucem, qua carebat,
dum Dominum quam graviter offenderet, imo provocaret,
minime cernebat.
2.
Et rogo, frater, quicunque talis es, mei utique
similis, si inimicum haberes tibi infestissimum, si
utique totius honoris, ipsius etiam vitae tuae insidiatorem
nequissimum, et ego tunicam tuam auferrem
et illi tribuerem: nonne acrius irascereris pro

eo quod ego illi haberem datam, quam pro eo quod
a te ablatum? Ita itaque, ita Omnipotens gravius fert,
credito mihi, si quod Dei est diabolo impenditur,
quam si nec sibi nec diabolo redderetur. Jejunia
quippe, orationes, eleemosynae, et caetera hujusmodi
Deo soli debentur, ejus solummodo amore agi debent
vel timore. Qui ergo simulato corde pro laude humana
vel mundi hujus vana gloria ea exsequitur, quid
aliud nisi rem Dei diabolo largitur? Ideo deprecor
repetens, iterumque commoneo, ut quod in habitu
demonstratis, in corde potius exhibeatis, ut remissionem
peccatorum vestrorum impetrare possitis.
Ipsa autem remissio quae sit, et qualiter nobis proveniat,
audite: Si averterit se, inquit, impius ab impietate
sua, et fecerit judicium et justitiam, vita vivet

et non morietur [(Ezech. XVIII, 27)]
. Vita, inquit, vivet;
qua vita? temporali? non; moriuntur enim et justi
aeque ut injusti; sed justi temporaliter, impii autem
moriuntur aeternaliter. Non utique et ipsi [ subaudi
morientur aeternaliter] in carne, resurgent enim in
novissima die; in anima denique aeternaliter moritur
quisquis in peccato moriens, in praesenti saeculo
resurgere per confessionem, poenitentiam et Dei misericordiam
non meretur. Aversus es igitur ab iniquitate?
Fac judicium et justitiam, et vita vives nec
morieris, id est, non recides iterum in peccato. Quid
est quod dico? Declina a malo, et fac bonum, et inhabita
in saeculum saeculi [(Psal. XXXVI, 27)]
. Nam si
declines a malo, nec bonum facis, audi: Omnis arbor,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.