PL 136, col. 717
Sermones (Ratherius Veronensis), J. P. Migne
plagae eorum [(Psal. LXIII, 8)]
; et: Intenderunt arcum
rem amaram, ut sagittent in occultis? [(Psal. X, 3.)]
Et qui gratis eos, solo quod subsistunt bene operantes,
odiorum insectatione afflictitant, eosque a bonis,
in quantum possunt, impediunt, quid aliud quam illorum
perfidiae concordant, de quibus dicitur: Cum
loquebar illis, impugnabant me gratis? [(Psal. CXIX, 7.)]
Nam quibus ipsa eorum bona actio intolerabilis
existit, iidem sunt ipsi qui in libro Sapientiae loquuntur
sibi: Gravis est nobis etiam ad videndum [(Sap.
II, 15)]
. Qui autem et contradicunt, qui alii quam
persecutores Christi existunt? Etenim quasi eradere
nititur nomen Christi, cum sive praedicanti, sive
laudanti, contradicit nomen Christi. Fures quos, nisi
Philisthaeos? praedones dicam, nisi Babylonios? nam
licet sit hujusmodi Dei flagellum, verumtamen flag..
. . . . . . . . quia disrumpitur, dum
filius castigatur. Quilibet vero homicida quid . ..
. . . . . . . . fratris videlicet pessimus
computatur lanista? Nam si verum est, quod dictum,
quia . . . . . . . . . Christiani alicujus
interfector excusari se fratrem non interfecisse nisi
Christum . . . . . . . . . Si vero caput
Ecclesiae Christus, et membrum ejus quilibet Christianus.
. . . . membrum non abscidisse, qui
autem corporaliter aut animaliter aliquem . . . 605
4.
Ex his, fratres charissimi, paucissimis in
compensatione innumerabilium, in quibus humana
delabitur mortalitas, satis evidenter potestis colligere
quantum vitia detestanda, quantumque Dei
sunt amplectenda praecepta. Nam sicut prava agendo
pravorum acquiritur participatio, ita et bona exsequendo
sanctorum consortium lucramur e diverso;
imo filiorum Dei nobis cum re provenit nominatio,
ita enim dicit: Estote misericordes, sicut et Pater
vester coelestis misericors est [(Luc. VI, 36)]
. Unde quia
ad relaxationem merendam facinorum hodie huc
convenistis, considerate, quaeso, quid quaeritis, et
tanto attentius consistite in precibus, quo vos peccasse
cognoscitis gravius. Clamate vocibus, vociferate
cordibus, Tibi, Domine, dicentes, peccavimus. Nemo
se non peccasse excuset, nemo circumveniatur; inultum
enim, ut Job asserit, Deus abire nil patitur [(Job XXIV, 12)] .
Audite Apostolum, legitur enim hodie: Si nosmetipsos dijudicaremus, non utique judicaremur
[(I Cor. XI, 31)] .
Judicemus itaque nos ipsi
nosmet, fratres, in praesenti et condemnemus, ne in
futuro judicemur. Simus nostri tortores, ut inferni
non sentiamus carnifices. Et quid amplius dicam?
Coena Domini vocatur ista dies. Coena autem a communione
vescentium dicitur; nulla autem communio
ubi discordiae divisio. Quisquis itaque odii in
corde retinet venenum, non accedat ad istud charitatis
convivium. Qui luxuriae inquinamentum per
aliquantulam non lavit poenitentiam, hanc immundo
ventre non recipiat coenam. Adest in proximo, imo
hodie incipit Pascha; Pascha vero transitus interpretatur.
Exhibeamus igitur in opere, quod intelligimus
in nomine; si enim consepulti sumus Christo