PL 136, col. 718

Sermones (Ratherius Veronensis), J. P. Migne

mortificatione vitiorum, resurgemus utique et cum
ipso exhibitione virtutum; si autem nullum in nobis
per emendationem obruimus vitium, quod Pascha,
id est, quem agimus transitum? Et si fermenti veteris
nulla est expurgatio [(I Cor. V, 7)] , nova in nobis
quomodo erit conspersio? Audite, quaeso, praecipientem,
et credo, quod me non despicietis monentem,
et, ut verius dicam, commonentem; quod enim
vobis suggerere videor, mihi ipsi utique loquor.
Ait itaque: Sic comedetis eum: renes vestros accingetis,
calceamenta habebitis in pedibus, tenentes baculos
in manibus, et comedetis festinantes [(Exod. XII,
11)]
. Renes namque accingere, luxuriam est refrenare;
calceamenta in pedibus habere [ subaudi est]
sanctorum, qui carne mortui sunt, exemplis se munire,

ne scilicet aut spina vitiorum mentis debilitet
gressum, aut morsu inficiatur operum venenatorum.
Cujus enim cor luxuria stimulat, ut spina pedem
claudicare, ita et ipsa desiderium pii operis compellit
frigescere; cujus animus vero invidia tabescit,
nonne grassantis veneni livore pallescit? Tenere
manibus nobis est baculum, rigore disciplinae coelestis
illicitum cohibere appetitum; et ne in lubrico
viae praesentis noxium incurramus lapsum, quoddam
timoris Dei manu operationis gestare sustentaculum;
pastorali quoque officio nobis ipsis praesidere, 606
Deum animae, animam carni praeficere.
5.
Hoc si solerter peragimus, Pascha Dominicum
rite celebramus festinantes isto pertingere, ubi
Christum in dextera, hoc est aequalitate, Patris novimus

sedere; hoc enim phase, id est, transitus Domini
vocatur. Et si de vitiis ad virtutes, de terrenis
ad coelestia conversione saluberrima transmigramus;
quod cum indesinenter conveniat . . . . . agi, hoc
sacratissimo tempore moneo tanto intentius perfici,
quanto . . . . mysterium dignius compellitur celebrari.
Miserrime . . . . . . . quadragesimali inchoatur tempore.
Paschali transacta . . . . . . post ad vitia redeat, quasi
non pro Dei, sed pro illius solummodo diei . . . . . discessum,
sed aliquantulum sit intermissum; quod
agere quid est aliud . . . . . . . . . Quousque enim Pascha
Christianorum debet pertingere, Psalmista centesimo
decimo septimo psalmo, qui totus in laude
hujus diei canitur, declarat dicendo: Constituite
diem in condensis, sive, ut alia editio habet, in confrequentationibus

usque ad cornu altaris [(Psal. CXVII,
27)]
. In condensis enim est in occultis mentis; in
confrequentationibus autem, in usu vel consuetudine
sive continuatione. Pascha enim nostrum, id est,
Christus, a corde nunquam debet recedere, hoc indesinenti
veneratione debemus frequentare usque ad
cornu altaris. Quod autem istud est altare? Christus
utique, qui sacerdos, altare simul exstat, et hostia,
quem donec videamus, a quaerendo nequaquam cessemus.
Quale est autem in vigilia solemnitatis jejunare,
et in ipsa solemnitate crapula distendi? in
Coena Domini pedes pauperum lavare, et in ejus
octavis mortem alicujus Christiani moliri? in Parasceve
unum denarium largiri, post Parasceven autem

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.