PL 136, col. 935

Relatio de legatione Constantinopolitana (Liutprandus Cremonensis), J. P. Migne

non est. Est ergo meum consilium, sanctam fieri
synodum, et ad eandem vocari Polyeuctum. Quod
si venire, et σφάλματα sua, id est vitia, superius
scripta canonice emendare noluerit, quod sanctissimi
canones decreverint, fiat. Vos interim, praepotentes
augusti, ut coepistis, laborate; efficite, ut si
nolit nobis Nicephorus, quem canonice arguere
disponimus, oboedire, audiat vos, quorum copiis
non audet cadaverosus occurrere. Hoc, inquam, est,
quod nos apostoli, domini et commilitones
nostri, facere volunt. Non est a Graecis Romanus
vilis tenendus locus, quia recessit inde imperator
Constantinus; verum eo magis colendus, venerandus,
adorandus, quia venerunt illuc apostoli doctores
sancti, Petrus et Paulus. Ac de his satis me scripsisse

sufficiat, donec Deo largiente sanctissimorumque
apostolorum orationibus, ex Graecorum ereptus
manibus, vos adeam. Et tunc non taedeat
dicere, quod hic non piguit scribere. Nunc ad propositum
redeamus.
63.
Octavo Idus Decembris [( Dec. 6)] Leucatem
venimus, ubi ab episcopo ipsius loci eunucho, sicut
et ubique ab aliis, inhumanissime suscepti et tractati
sumus. In omni Graecia, veritatem dico, non mentior,
non reperi hospitales episcopos. Divites sunt,
pauperes sunt; divites aureis quibus plena luditur
arca; pauperes ministris seu utensilibus. Soli mensulae
assident nudae, paximacium sibi apponentes,
balneaque tunc vitro permodico non
bibentes, sed sorbillantes. Ipsi vendunt, ipsi emunt;

ostia ipsi claudunt, ipsi aperiunt; ipsi dapiferi, ipsi
agasones, ipsi capones--sed, ha! caupones volui
scribere, verum res ipsa, quae vera est, veritatem
etiam nolentem compulit scribere--dicimus enim,
quia capones sunt, id est, eunuchi, quod canonicum
non est; sunt et caupones, id est tabernarii, quod
contra canones est; quorum
Incipit et claudit coenam lactuca tenacem,
Claudere quae coenas lactuca solebat avorum!
Felices eos, si paupertatem Christi haec imitaretur,
pauperes judicarem! Facit hoc asper nummus
et auri sacra fames. Verum parcat
illis Deus! Hoc eo illos puto facere, quoniam eorum
ecclesiae sunt tributariae. Leucatensis mihi juravit
episcopus, quotannis ecclesiam suam debere Nicephoro

aureos centum persolvere, similiter et caeteras
plus minusve, secundum vires suas. Quod quam
iniquum sit, sanctissimi patris nostri Joseph acta
demonstrant, quia cum Aegyptum totam famis tempore

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.