PL 137, col. 101

Vita S. Ethelwoldi (Wolstanus Wintoniensis), J. P. Migne

Quos e concilio pariter collegerat illo.
Quod fuerat vico regis in Andeveran,
Idem pastor ovans ac saepe canendus Adelwold,
Sicut ei Domini gratia contulerat.
Et celebrant cuncti solemnia maxima templi,
Plaudentes Domino pectore laudifluo.
Laetanturque bonis super omnibus ille benignus,
Quae statuit cunctis praesul opima dari,
Fercula sunt admista epulis, cibus omnis abundat,
Nullus adest tristis, omnis adest hilaris.
Nulla fames, ubi sunt cunctis obsonia plenis,
Et remanet vario mensa referta cibo.
Pincernaeque vagi cellaria saepe frequentant,
Convivasque rogant ut bibere incipiant.
Crateras statuunt, et dulcia vina coronant,
Miscentes potus potibus innumeris.
Sicque dies alterque dies processit in hymnis,
Et benedixerunt omnia corda Deum.
Omnibus expletis tandem solemniter hymnis,
Quos in honore Dei vox sonuit populi.
Unusquisque suas alacer remeavit ad oras,
In Domino gaudens pectore et ore canens.
Nunquam tanta fuit talisque dicatio templi,
In tota Anglorum gente patrata, reor,
Qualis erat Wenta celebrata potenter in urbe
In sancti Petri coenobio Veteri.
Quod Deus omnipotens sic protegat immaculatum,
Hoc ut eo dignum juge sit hospitium.
Et quicunque humiles hoc ingrediuntur asylum
Exsultent plenae participes veniae.
Haec de renovatione et dedicatione Veteris ecclesiae
edita, hic inserere opportunum duximus. Exinde
superna pietas sancto pontifici tantam contulit gratiam,
ut sublimes illi saecularium potestatum principes,
duces, tyranni, atque judices, et omnis qui
ei hactenus contrarii et in via Dei resistere videbantur,
subito velut oves ex lupis efficerentur, et eum
miro affectu venerarentur; ejusque genibus colla
submittentes, ad dexteram illius humiliter exosculantes,
orationibus se viri Dei in omnibus commendarent.
CAP. XLI.--
Eodem vero tempore quo sanctus
antistes Adelwoldus de hac mortali vita erat exiturus,
et laborum suorum praemia a Deo percepturus,

venit ad villam quae consueto nomine Beaddingtun
appellatur, sexaginta millibus ab urbe Wintonia distans.
Ibi ergo cum aliquandiu moraretur, acri
coepit infirmitate gravari; et sacrati olei liquore perunctus,
Dominici corporis et sanguinis perceptione
exitum suum munivit. Sicque valefaciens, et dans
pacem filiis suis, inter verba orationis spiritum
coelo reddidit in Kalendis Augusti, anno Dominicae
incarnationis nongentesimo octogesimo quarto, episcopatus
autem sui vicesimo secundo, regni moderamina
gubernante Aedelredo rege Anglorum.
Testati vero nobis sunt qui ibi praesentes aderant,
examine corpus sancti viri subita immutatione
fuisse renovatum, lacteo candore perfusum,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.