PL 137, col. 108

Vita S. Ethelwoldi (Wolstanus Wintoniensis), J. P. Migne · Epistola ad Elfegum Wentanum (Wolstanus Wintoniensis), J. P. Migne

Antichristi temporibus ingruit, nullo modo, quod
absit, titubando vacillet, sed his divinis roborata
praeconiis integra jugiter et inviolata permaneat. Est
enim primae psalmodiae cantilena ad laudem beatae
Dei genitricis semperque virginis Mariae procurata;
secunda autem ad honorem beatorum apostolorum
Petri et Pauli omniumque nostri Salvatoris humanitati
praesentialiter famulantium; tertia vero ad suffragia
omnium sanctorum postulanda, ut eorum pia
intercessione protecti, multiformem versipellis Antichristi
et membrorum ejus fallaciam expugnare, et
Christo remunerante coelestium praemiorum palmam
mereamur accipere. Quae videlicet horae plerisque in
locis habentur ascriptae, et ideo in hoc codicello sunt
praetermissae.

Qua non paupertas, sed erat pensata voluntas,
Quae victum sprevit et sua cuncta dedit.
Haec igitur commendo tibi munuscula Patri,
Quae vovi Domino reddere corde pio:
Ut tua dignetur haec corroborare potestas,
Haec et ab infestis protegere insidiis:
Dignus apostolica resides qui praesul in aula,
Instruis et populum dogmate catholicum.
Hocque monasterium variis ornatibus ornas,
Intus et exterius illud ubique levans.
Quod quondam renovavit ovans antistes Adelwold,
Sollicitudo cui nocte dieque fuit
Christicolas augere greges, atque ore paterno
Hos cum lacte soli lacte nutrire poli.
Qui struxit firmis haec cuncta habitacula muris,
Ille etiam tectis texit et ipsa novis.
Et cunctis decoravit ovans id honoribus, hucque
Dulcia piscosae flumina traxit aquae:
Secessusque laci penetrant secreta domorum,
Mundantes totum murmure coenobium.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.