PL 137, col. 115

Res gestae Saxonicae (Widukindus Corbeiensis), J. P. Migne

Widukindum, libri quem jam edituri sumus auctorem,
Saxonem et monachum fuisse Corbeiensem
satis constat, et ipse praefatione profitetur. Vixit
medio saeculo decimo. Chronico brevi Corbeiensi
teste, Folkmaro abbate, qui inde ab an. 917-942
monasterio praefuit, monachus receptus est; inter
quadraginta novem ipse ultimo proximus nominatur,
ita ut postremis Folkmari annis demum coenobium
intrasse videatur. Folkmari successorem Bovonem,
qui annis 942-948 monasterium Corbeiense rexit, a
Deo ostensum non concessum memorat, cujus
tempore an. 946 obsides Boemorum jussu Ottonis populo
praesentatos vidit. Sigebertus Gemblacensis
tam in Chronico an. 973 quam in libro de
SS. eccl. ipsius librorumque ab ipso relictorum
mentionem facit. Trithemius vero plus quam
40 annis eum scholae Corbeiensi praefuisse monet,
et ipsum Meginradi scholastici Hirsaugiensis fama
allectum hunc adiisse et per aliquot dies apud eum
commoratum fuisse tradit. De Widukindi vita praeter

haec nihil constat; de se ipso nihil adnotavit; neque
quo anno obierit compertum habemus.
Widukindi memoriam quae scripsit opera nobis
servarunt. Tradit Sigebertus, eum praeter historias
etiam Vitam S. Pauli eremitae et passionem Teclae
virginis composuisse. Idem monet Trithemius,
praeterea vero plura ejus scripta recenset. Ita librum
de studiis veterum monachorum eum confecisse
testatur, ex quo haec affert verba: « Monachorum
ille (Meginradus) doctissimus praeceptor veluti
Hieronymus alter divinarum interpres Scripturarum
profundissimus sua nos eruditione vertit in stuporem,
ut vere coelestis sapientiae dici queat armarium,
quippe quem nihil lateat doctrinarum. » Sermones
ad fratres, epistolarum ad diversos librum

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.