PL 137, col. 377
De corpore et sanguine Christi (Gezo Dertonensis), J. P. Migne
de coelis Filium hominum in coelo manentem?
Non enim ejusdem est secundum corporales causas
descendere et manere quorum alterum descensionis
transmutatio est, alterum manendi imperturbatio
est. Vagit infans, sed in coelo est. Puer crescit, sed
plenitudinis Deus permanet. Jam vero cum ascendit
ubi antea fuit, et descendit qui manet, quo intelligentiae
humanae sensu continebitur? Dominus enim
ait: Quid si videritis Filium hominis ascendentem
ubi antea fuit? Ascendit Filius ubi antea fuit, et quis
hoc sensus concipiet? Descendit de coelo Filius hominis,
qui in coelis est, et quae hoc ratio praestabit?
Verbum caro factum est, quae hoc verba loquentur?
Fit caro Verbum, id est homo Deus, et qui homo
est, in coelis est, et qui Deus, de coelis est. Ascendit
descendens, sed descendit non descendens. Est qui
erat, et quod est non erat.
CAP. II.-- De Dominici corporis origine.
Corpus sibi Dominus ita assumpsit, ut id ex Virgine
conceptum formam cum servi esse effecerit.
Virgo enim nonnisi ex Spiritu sancto genuit quod
genuit. Et quamvis tantum ad nativitatem carnis ex
se daret, quantum ex se feminae edendorum corporum
susceptis originibus impenderent, non tamen Jesus
Christus per humanae conceptionis coaluit naturam.
Sed omnis causa nascendi invecta per Spiritum
tenuit in hominis nativitate quod matris est, cum
tamen haberet in originis nativitate quod Dei est.
Hinc igitur maximum illud ac pulcherrimum suscepti
hominis sacramentum Dominus ipse ostendit dicens:
Nemo ascendit in coelum, nisi qui descendit de coelo,
Filius hominis, qui est in coelo.
Quod de coelo descendit,
conceptae de Spiritu originis causa est; non
enim corpori Maria originem dedit, licet ad incrementa
partumque corporis omne quod sui sexus naturale
est, contulerit. Quod vero hominis Filius est,
susceptae Virgine carnis est partus. Quod autem in
coelis est, naturae semper manentis potestas est,
quae initiata conditaque per se carne non ex finitatis
suae virtute intra regionem se definiti corporis
coarctavit. Spiritus virtute hac Verbi Dei potestate in
forma servi manens ab omni intra extrague coeli,
mundique circulo coeli, ac mundi Dominus non abfuit.
Per hoc ergo et de coelo descendit, et Filius hominis
est, et in coelis est. Quia Verbum caro factum
est, non amiserat manere quod Verbum est, nam
dum Verbum est, et in coelis est, dum caro est, et
hominis Filius. Dum Verbum est caro factum, et de
coelo est, et hominis est Filius, et in coelo est. Quod
et Verbi virtus non corporalibus modis manens non
deerat, unde descenderat, et caro non aliunde originem
sumpserat quam ex Verbo, et Verbum caro
factum est, cum caro esset, non tamen non erat et
Verbum. Absolute autem B. Apostolus etiam hujus
inenarrandae corporeae nativitatis sacramentum locutus
est dicens: Primus homo de terrae limo, secundus
homo de coelo. Hominem enim dicens, nativitatem
ex Virgine docuit, quae officio usa materno
sexus sui naturam in conceptu et partu hominis exsecuta