PL 137, col. 378

De corpore et sanguine Christi (Gezo Dertonensis), J. P. Migne

est. Et cum ait secundum hominem de coelo,
originem ejus ex supervenientis in Virginem Spiritus
sancti aditu testatus est. Atque ita cum et homo
est, et in coelo est, hominis hujus et partus a Virgine
est, et conceptu ex Spiritu est. Novit Ecclesia unum
Deum, ex quo omnia, novit et unum Dominum nostrum
Jesum Christum per quem omnia, unum ex quo,
et unum per quem. Ab uno universorum originem, per
unum cunctorum creationem. In uno ex quo, auctoritatem
innascibilitatis intelligit. In uno per quem, potestatem
nihil differentem ab auctore veneratur. Cum
ex quo, et per quem ad id creatur in his quae creata
sunt communionis auctoritas sit. Novit in Spiritu
Deum Spiritum impassibilem et indesecabilem. Didicit
enim a Domino spiritui carnem et ossa non

esse, ne forte cadere in eum corporalium passionum
detrimenta credantur. Novit unum innascibilem
Deum, novit et unigenitum Dei Filium. Confitetur
Patrem aeternum, et ab origine liberum, confitetur
et originem Filii ab aeterno, non per se ipsum, sed
ab eo, qui a nemine semper est, natum ab aeterno,
nativitatem videlicet ex paterna aeternitate sumentem.
Novit de Deo non esse humanis judiciis sentiendum;
neque enim nobis ea natura est, ut se in
coelestem cognitionem suis viribus efferat. A Deo discendum
est quod de Deo intelligendum sit, quia non
nisi se auctore cognoscitur. Adsit licet saecularis doctrinae
elaborata institutio, adsit vitae innocentia, haec
quidem proficient ad conscientiae gratulationem, non
tamen cognitionem Dei consequentur. Moyses cum

in terra Madian ovium pastor esset, ignem in rubo
sine concrematione rubi contuens, Deum audivit, et
nomen interrogavit, et naturam cognovit. Neque haec
de Deo, nisi per Deum cognita esse potuissent. Loquendum
ergo non aliter de Deo est quam ut ipse
ad intelligentiam nostram de se locutus est. Deo cui
omnia in mortuis vivunt, hoc solum perit, quod
sibi deperit. Nam judicaturus ipse de omnibus, et
pro majestatis suae misericordia pene meritum ignoranti
moderaturus errori, negantes se jam non judicabit
utique, sed negabit. Fidei verae professio ita
Deum ex Deo natum, ut lumen ex lumine, quod sine
detrimento suo naturam suam praestat ex sese, ut
det quod habet, et quod dederit habeat. Nascatur
quoque quod sit, cum non aliud quam quod est

natum sit. Et nativitas acceperit quod erat, nec
ademerit quod accepit, sitque utrumque unum
dum ex eo quod est nascitur, et quod nascitur
neque aliunde neque aliud est; est enim lumen de
lumine.
CAP. III.-- De Nativitate Filii Dei ex Patre.
Non per consuetudinem humani partus Deus ex
Deo nascitur, neque per elementa originis nostrae,
ut homo ex homine propellitur. Integra illi, et perfecta,
et incontaminata nativitas est, cujus a Deo
exitio potius quam partus est. Est enim unus ex uno,
non est portio, non est defectio, non est diminutio,
non derivatio, non protentio, non passio, sed viventis
naturae ex vivente nativitas est, et Deus ex

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.