PL 137, col. 393
De corpore et sanguine Christi (Gezo Dertonensis), J. P. Migne
credentes verum Domini corpus esse quod sumitur,
nec verum Christi sanguinem esse qui hauritur, sed
figuram, cum ipse dixerit: Caro mea vere est cibus,
et sanguis meus vere est potus. In coenae quoque
illius sacrosancto convivio tradens discipulis tanti
mysterii sacramentum, et in corpus suum panem
transfigurans, non ait: Haec est figura corporis mei,
sed, Hoc est corpus meum. Similiter et in traditione
calicis: Hic est, inquit, calix sanguinis mei. Cum
itaque hoc solum satisfacere deberet omnibus quod
veritatis discipulis ab ipsa Veritate est traditum,
quibusdam tamen, quorum corda caligo infidelitatis
obduxerat nec aliter credere poterant, ipsam
humanae formae effigiem, sicut se rei veritas habet,
olim Dominus revelare dignatus est, ut quod paucis
manifestabatur ad fidem omnibus proficeret ad salutem.
Non abs re autem arbitror ea quae de hujuscemodi
revelationibus nobis lectione comperta
sunt, ad aedificationem maximam posterorum huic
libello inserere et praeclara Domini Nostri J. C. miracula,
ne memoria excidant, etiam nostro studio
scripta relinquere.
CAP. XLII.-- Miraculum de quodam Judaeo.
Non incompetenter edere arbitror illud quod hactenus
quodam Hebraeo didici referente. Neque
enim ideo esse non putabitur verum quod testificatione
fortassis aemula per inimicorum ora certa ratio
vera interlocutione fatetur. Solet enim major his
accommodari fides, ubi inimici astipulantur dictis veridicis,
quibus sine fuco adulationis et sine falsiloquio
favent. Hoc etenim modo per Balaam inimicum
utique populi Judaeorum benedictionis promulgantur
insignia. Sed et Vas electionis non incompetenter
eligitur, ut qui putabatur hactenus a fidelibus non
ferendus, ipse nomen majestatis Domini Jesu principibus
et potestatibus anteferret. Verum ille quid
ferebat? Quidam, inquit, Judaeus ad episcopum quemdam
pergens, ait se fidei catholicae velle initiari mysteriis,
debere ergo episcopum illi tradere colendi ritum,
quo prolatius instructus, voti sui compos effectus,
jam fidelis Christiano corpori jungeretur. Ad haec
episcopus: Recede, obsecro, a nobis hominum genus
invisum, desine, ut mos vester est, attentare
maligne. Sed si, ut assolet, necessitate cujuslibet
facinoris obligaris, Ecclesiae te muneratum stipendio
gaude, dummodo irrisor nostrae fidei non existas.
Ad haec ille: Non, inquam, beate pontifex, ut hostem
exsecrandum protinus agas. Cupio enim fidei
vestrae initiari mysteriis, quia tremendi nominis
Domini Jesu Christi et formido judicium, et desidero
habere praesidium. Sed, cum esset pertinax in rogando,
et hujuscemodi pollicitationis jurejurando
immodica se sponsione cinxisset nulla id quod peteret
securitate negligere, nulla persecutione deserere
nullave facilitate prodere, catechizandi ei initium
per signaculum crucis tradi episcopus jussit. Venit
Pascha; cumque ad sacros illos latices quibus expiantur
crimina pervenisset, coepit reluctari, et non
verborum edere quaestus, sed rugiens per quosdam