PL 137, col. 394

De corpore et sanguine Christi (Gezo Dertonensis), J. P. Migne

gemitus exsecrari ipsius baptismi mysterium putabatur.
Jussit ergo episcopus valde confusus eum
protinus amoveri. Sed cum ipse in semetipsum
fuisset repente conversus, dicit his quibus velut
furore actus procul in partem alteram tenebatur:
Ducite me, inquit, ad fontes, jam enim non sum
impos mentis, nec me captum putetis; certe enim
jam cupio baptizari. Igitur cum reductus ad episcopum
iterum pervenisset: Obsecro, ait, sacerdos inclyte,
perficiatur in me sacri hujus lavacri sacramentum.
Et ille: Non, inquam, faciam, nisi omnem
illum horroris casum, et confusionis tuae exponas
arcanum, et quid tibi evenerit antea stuporis, ut sacris
istius exsecrares laticis undam, verbis veridicis
fatearis. Tunc ille prorupit in lacrymas, tali ordine

passionis suae seriem pandens: Cum ante vestibulum
hujusce fontis assisterem abluendus, venit turba
daemonum valde nigrorum, Aethiopibus par existens.
Haec me proripiens sanctorum manibus fontem adire
vi valida prohibebat. Aderant siquidem alii candidati
obsistentes pariter, et dicentes: Nolite hunc
prohibere sacri fontis adire mysteria. Qui vos puniendi
his inservitis sacramentis? Vobis enim, vobis
noxii ignis ardor, non baptismi debetur splendor.
At illi: Quid vobis et isti? Noster, inquiunt, est, nec
vobis jure debendus putabitur. Illo igitur cum me
jussu tuae potestatis tractum manibus quorumdam
tuis aspectibus elongasses, atque recedere alterna
in parte jussisses, inter partium, quae erant, simultationes
quadam pactione convenit, ut me contra

peccata mea pari lance pensarent, et si ponderis major
scelerum concresceret pensa eorum abscederem,
ut immundus, nec ab eis ducerer eluendus. Sed
cum pondere nimio oneribus massa infandis invisa
crevisset, quidam pauper, cujus ante dies aliquot
corpus meo calefeceram vestimento, confestim
affuit, prolatamque vestem praebuit meo
corpori compensandam. Illico igitur veluti ipsi
vestimento immensi ponderis quaedam fuisset addicta
materies, supercrevit pensa mei corporis, ejectisque
illis Aethiopibus, ac fugatis, manibus huc reductus
sum beatorum. Cumque ita se habere juramentis
terribilibus affirmaret, admissus ad baptismum
sacrosancti lavacri munus excepit. Igitur cum
ad missarum fuisset mysteria ventum, sancta sanctorum

coepit rursus, sicut in baptismo prius egerat,
refugere, et rugitus validi gemitus dare, atque horrere
videbatur acriter ipsius mysterii sacramentum.
Verum ad haec episcopus iterum obstupescens: Quid,
ait, iste vexatus insanit, et furore immodico rugit
Igitur cum aliquatenus simus aderant simul attoniti
prorsus haererent, accedunt ad eum quidam dicentes:
Quid tu rursum deprimeris stupore? Si credere
non vis, quid per hypocrisin tentare vis tanti mysterii
sacramentum. At ille: Maximo, inquit, pavore,
et tremore conficior, nam video corpus perfectae
aetatis viri super hoc altarium fuisse depositum, et
per partes diruptum, manus vestras ipsius inspicio
cruore madescere, et non advertitis digitorum vestrorum

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.