PL 137, col. 395
De corpore et sanguine Christi (Gezo Dertonensis), J. P. Migne
nodos sanguine infectos rubrum mutasse
colorem? Tunc omnes cum episcopo in fletum versi
coeperunt clamantes voce valida fari: Deo gratias,
Deo laudes, qui ait magna, et inscrutabilia absque
numero, Hosanna filio David, Hosanna in excelsis.
Admirantes pariter, et dicentes: Vere in isto completum
est vaticinium psalmi dicentis: Beati quorum
remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata.
Non incassum ipsi tanti mysterii revelatur
arcanum, in ipso enim ut referebat, ni fallor, ille
qui dixerat, die septimo, cum ipsis albis candidam
animam lux alma suscepit; nam absolutis vinculis
carnis beatam vitam pulchro fine conclusit. Hoc ergo
miraculo claruit, quia non solum in mysterio, sed
per veritatis imaginem ille suum sacrat in altario
corpus, qui ipsum discipulis in passione sacravit.
CAP. XLIII.-- Item de quodam sene eremita cujus dubitationem Dominus eadem veritatis revelatione firmavit.
Narravit abbas Daniel, dicens: Dixit pater
noster abbas Arsenius, de quodam sene de Scitia,
ubi habitabat, qui erat magnus in hac activa vita,
simplex autem in fide. Et errabat, etc.
CAP. XLIV.-- Item miraculum quod Romae actum est,
Materfamilias quaedam nobilis erat in urbe
Roma, quae religionis et devotionis studio oblationes
facere, et die Dominica ad ecclesiam deferre,
summoque pontifici, et ecclesiasticae consuetudinis,
et familiaritatis ejusdem gratia offerre solebat. Quae
cum quadam die ex more ad communicandum de
manu apostolici ordine suo accederet, illique pontifex
offam Dominici corporis porrexisset dicens: Corpus
Domini Nostri J. C. prosit tibi in vitam aeternam et
remissionem omnium peccatorum, subrisit. Quod
vir Domini cernens, illi sacram communionem retraxit,
et separatim super altare posuit, eamque
diacono servandam usque dum cuncti communicarent
fideles tradidit. Expleta vero sacra mysteria,
interrogavit eam B. Gregorius dicens: Dic, rogo,
dic quid cordi tuo emerserit, cum communicatura
risisti? At illa: Recognovi portiunculam illam ex
eadem oblatione fuisse quam meis manibus feci
et tibi obtuli, et cum eam te intellexerim corpus
Domini appellasse subrisi. Tunc sanctus Domini
pontifex sermonem exinde fecit ad populum, et
hortatus est eum ut suppliciter Dominum exoraret,
quatenus ad multorum fidem corroborandam
carnis oculis ostenderet quid infidelitas hujus mulieris
mentis oculis videre et fidei luminibus conspicere
debuisset. Quod cum fuisset oratum, ipse
una cum populo, et eadem muliere ab oratione surrexit,
et altare cunctis cernentibus, et sese ad
cernendum coeleste spectaculum comprimentibus
corporalem pallam revelat, et universo populo,
ipsaque muliere cernente, partem digiti auricularis
sanguine cruentatam invenit, ac mulieri dixit: