PL 137, col. 492
Regularis concordia monachorum Anglicae nationis (Dunstanus Cantuariensis), J. P
moto ingrediantur, diacono dalmatica induto cum
textu Evangelii, praecedentibus cereis, et thuribulo,
legaturque Evangelium secundum Joannem Ante
diem festum, donec tintinnabulum pulsetur: tunc
praecedente processione subsequatur omnis congregatio,
cunctisque in refectorio residentibus idem
diaconus stans prosequatur Evangelii sequentia, imposito
super ambone Evangelio. Interim abbas propinando
circueat fratres cum singulis potibus singulorum
osculans manus, qua peracta ministratione
residente abbate dicatur, Tu autem, Domine. Tunc a
priore propinetur abbati, et reliquis ministris qui
assistebant. Evangelioque finito potibusque haustis,
procedat processio, et exuant se fratres, sintque cum
reliquis ad complendum.
Inde parascevae agatur nocturna laus sicut supra
dictum est: post haec venientes ad Primam, discalciati,
omnes incedant quousque crux adoretur. Eadem
enim die hora nona abbas cum fratribus accedat
ac ecclesiam, qui dum peracta oratione cum ministris
altaris more solito indutus fuerit veniens de
sacrario ante altaria orationis gratia inde cum silentio
ad sedem accedat proprium, tunc subdiaconus
ascendat ad legendum lectionem Osee prophetae, In tribulatione sua,
sequitur responsorium, Domine
audivi, cum 4 versibus: postea dicitur oratio
ab abbate cum genuflexione, Deus a quo et Judas.
Deinde legitur alia lectio, Dixit Dominus ad Moysen,
sequitur tractus Eripe me Domine; postea legitur Passio Domini nostri Jesu Christi secundum
Joannem.
Ad illam passionem diaconus non dicat, Dominus vobiscum,
sed Passio Domini, et reliqua,
nullo respondente, Gloria tibi, Domine; et quando
legitur in Evangelio, partiti sunt vestimenta mea,
et reliqua, statim duo diaconi nudent altare sindone,
quae prius fuerat sub Evangelio posita, in
modum furantium; post hoc celebrentur orationes,
et veniens abbas ante altare incipiat orationes solemnes,
quae sequuntur, et dicat primam sine genuflexione,
quasi legendo, Oremus, dilectissimi nobis,
et reliqua.
Quibus expletis per ordinem, statim praeparetur
crux ante altare, interposito spatio inter
ipsam et altare hinc et inde a duobus diaconibus.
Tunc cantent Popule meus, respondentes autem duo
subdiaconi stantes ante crucem canant Graece, Agios
o Theos, Agios ischiros, Agios athanatos, eleison imas.
Itemque schola id ipsum Latine, Sanctus Deus. Deferatur
tunc ab ipsis diaconibus ante altare, et eos
acolythus cum pulvillo sequatur, super quem sancta
crux ponatur. Antiphonaque finita quam schola respondet
Latine, canant ibidem sicut prius, Quia eduxit
vos per desertum. Idem vero respondeant subdiaconi
Graece sicut prius, Agios, ut supra; itemque schola
Latine ut prius, Sanctus Deus. Itemque diaconi levantes
crucem canant sicut prius, Quid ultra. Item
subdiaconi sicut prius, Agios, ut supra; itemque
schola Latine, Sanctus Deus, ut supra. Post haec
vertentes se ad clerum nudata cruce dicant antiphonam,