PL 137, col. 526

Introductio monachorum in monasterium Mosomense (Adalbero Remensis), J. P. Migne

Hanc villam tunc Richardus, comes Metensis, ex antiquo
in beneficio de episcopio tanquam jure proprio
possidebat, quam bonus ille praesul sicut promisit
multo sibi annisu attrahens antequam vita decederet,
huic Mosomensi ecclesiae jure proprio in reliquo possidendam
legaliter contradidit.
Sic episcopus coram multorum frequentia ipsum
abbatem et fratres alloquens, et ut sui jugiter sancte
et pie vivendo memores essent exorans, in pace dimisit
benedicens. Mensis erat November, VII Idus
agebatur dies, quando in hoc loco constituti sunt
fratres, et cum illa Tingensi abbatiola Mosomense
coenobium nomen habuit et participium, ut cum
verbo praepositionis adverbium fieret conjunctionis,
servans tenorem praenominis propter mentales affectus

conjunctionis. Ab incarnatione autem Domini
nongentesimus septuagesimus primus perlimitabatur
annus quando haec facta sunt, indictione quinta decima,
epacta vicesima secunda, concurrente sexto
quinquagesimo secundo decem novennali cyclo, lunari
nono decimo.
Post haec dicta et facta domnus Adalbero secundum
pastoralis libri sententiam quae dicit: Sit rector
internorum curam exteriorum occupatione non minuens [(S. GREG. Past. curae part. II, cap. 7, init.)]
,
exteriorum providentiam in internorum sollicitudine
non relinquens, ne aut exterioribus deditus ab intimis
corruat, aut solis interioribus occupatus quae
foris debet proximis non impendat. Quae in palatio
erant consilii sui vigore confirmans, quae in regno

erant curanda cavens, magnanimitatis suae auctoritate
praestans, summis et imis idemque unus aedificabat
divites cum pauperibus.
Ergo Natali Domini celebrato, legatos suos Romam
cum litteris dirigit, domnum Joannem papam, cognomento
Albam Gallinam, qui a juventutis suae
primis annis reverentiae competentis et dignitatis
angelicae albebat canis, magnificentissima largitione
condignis honorat muneribus, et quae secum vel in
Galliis agantur exponit mandationibus, seque mense
Maio habere debere concilium enarrat per internuntium.
Si quid suae ordinationis in eo consistere velit,
suae apostolicae auctoritatis virum dignum eo
mittat. Inde quod magis expostulet super Mosomensis
coenobii statu, totiusque facti causas ex amussim de

omnibus secundum conceptam bonae voluntatis suae
justitiam informat, et ut suae auctoritatis et beati
Petri apostolorum principis ad internum conservandum
mereretur privilegium, humiliter ex Dei gratia
poscit et implorat beneficium.
Papa suorum officialium et consacerdotum in his
omnibus sententiale requirit judicium, et per Dei
gratiam ut tanto viro, pontifici videlicet nostro, annueret,
unum omnium in hoc bono opere assensit
consilium. Proinde accito notario, et secundum Romanae
dignitatis consuetudinem paratis scriptisque
ex papyreo tomo chartis, fecit privilegium, constituit
decretum. Quod hanc Mosomensem ecclesiam
cum suo monastico atque monachico ordine in

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.