PL 137, col. 91
Vita S. Ethelwoldi (Wolstanus Wintoniensis), J. P. Migne
disciplinam ne pereatis de via justa, quasi dicerent:
Nos noluimus Deo servire, nec disciplinam ejus servare,
vos saltim facite, ne sicut nos pereatis de via,
quae custodientibus justitiam regna facit aperiri coelestia.
Quo audito fratres gavisi sunt, intelligentes a
Domino suum iter esse prosperatum, et Dei nutu
hunc psalmum propter illorum praesentiam fuisse
decantatum, moxque Davidicum ad se traxerunt
imperium, Osgaro exhortante eos atque dicente:
Cur foris moramur? faciamus sicut hortantur nos
canonici, ingrediamur, et per viam justitiae gradientes,
Domino Deo nostro cum timore et exsultatione
famulemur, ut cum exarserit in brevi ira ejus, mereamur
esse participes illorum de quibus subjungitur: Beati omnes qui confidunt in eo.
CAP. XVIII
.--Misit quoque rex illuc cum episcopo
quemdam ministrorum suorum famosissimum, cui
nomen erat Vulfstan Aetdelham, qui regia auctoritate
mandavit canonicis, ut unum de duobus
eligerent, aut sine mora dare locum monachis, aut
suscipere habitum monachilis ordinis. At illi nimio
pavore conterriti, et vitam exsecrantes monasticam,
intrantibus monachis illico exierunt; sed tamen
postmodum tres ex illis ad conversionem venerunt,
scilicet Eadsinus, Vulsinus, et Wilstanus presbyter.
Qui coenobium, quod expulsi reliquerant, humili
corde repetentes, Christi jugo colla subdiderunt.
Nam hactenus ea tempestate non habebantur monachi
in gente Anglorum, nisi tantum qui in
Glestonia morabantur et Abbandonia.
CAP. XIX
.--Deinde cum praedicti fratres in Veteri
coenobio regularis vitae normam servare coepissent,
et illuc multi ad Dei famulatum senes conversi,
juvenes adducti, et parvuli oblati confluerent; ex
invidia clericorum datum est episcopo venenum
bibere in aula sua cum hospitibus prandenti, omnemque
eis humanitatem exhibenti, quatenus illo exstincto
servos Dei expellerent, rursumque in unum
congregati pristinis libere frui flagitiis potuissent.
Erat namque ei moris statim post tres aut quatuor
offulas modicum quid bibere: bibitque nesciens apportatum
sibi venenum totum quod erat in calice,
et statim in pallorem facies ejus immutata est, et
viscera illius nimium vi grassantis veneni cruciabantur.
Surrexit autem vix a mensa exiens ad lectulum,
serpsitque venenum per omnia membra ejus,
jam instantem minitans sibi mortem. At ille tandem
recogitans, coepit exprobrare semetipsum, dixitque
ad animum suum: Ubi est modo fides tua? Ubi sunt
cogitationes sensus tui? Nonne verba Christi vera
sunt et fidelia, quibus in Evangelio pollicetur dicens: Et si mortiferum quid biberint credentes, non eis nocebit?