PL 137, col. 93
Vita S. Ethelwoldi (Wolstanus Wintoniensis), J. P. Migne
in eo monachorum gregem non minimum. Quibus
ordinavit abbatem Brithnodum praepositum suum,
et ejusdem loci situm monasterialibus aedificiis decentissime
renovavit, eumque terrarum possessionibus
affluentissime locupletatum et aeternae libertatis
privilegio confirmatum omnipotenti Domino
commendavit.
CAP. XXIV.--
Alterum quoque locum in regione
Girviorum pretio obtinuit a rege et nobilibus terrae,
positum in ripa fluminis Nen, cui lingua Anglorum
quondam Medeshamstede nomen imposuit, nunc
autem consuete Burh appellatur. Cujus loci basilicam
congruis domorum structuris ornatam et terris
adjacentibus copiose ditatam, in honore beati Petri
principis apostolorum consecravit, ibique simili
modo catervam monachorum coadunavit. Ealdulfum
vero monachum suum eis praefecit abbatem;
qui post excessum domini Oswaldi pontificis
Ecclesiae Eburacensis archiepiscopatum suscepit.
Tertium nihilominus acquisivit pretio locum, juxta
crepidinem praedicti fluminis situm, qui propter
spineta circumquaque succrescentia Thornig
solito nuncupatum anglice vocabulo, quem pari conditione
monachis aptissimum delegavit. Rectorem
quoque illis et abbatem Godemannum praeposuit,
constructumque monasterium in honore Dei genitricis
et virginis Mariae dedicavit, et bonorum omnium
possessione gratulanter ditavit.
CAP. XXV.--
Erat autem vir Dei Adelwoldus ad
secreta Eadgari incliti regis sermone et opere magnifice
pollens, in plerisque locis ecclesias dedicans,
et ubique Evangelium Christi praedicans, juxta admonitionem
Isaiae prophetae dicentis: Clama, ne
cesses, quasi tuba exalta vocem tuam, et annuntia
populo meo scelera eorum, et domui Jacob peccata
eorum.
CAP. XXVI.--
Cujus praedicationem maxime juvit
sanctus antistes Suvithunus, eodem tempore coelestibus
signis declaratus, et infra templi regiam gloriosissime
translatus, ac decentissime collocatus.
Ideoque gemina simul in domo Dei fulsere luminaria,
candelabris aureis superposita: quia quod Adelwoldus
salubri verborum exhortatione praedicavit,
hoc Suvithunus gloriosa miraculorum exhibitione ad
laudem nominis Christi mirifice decoravit.
CAP. XXVII
.--Sicque factum, consentiente rege,
ut partim Dunstani consilio et actione, partim Adelwoldi
sedula cooperatione, monasteria ubique in
gente Anglorum quaedam monachis, quaedam sanctimonialibus
constituerentur sub abbatibus et abbatissis
regulariter viventibus. Circumivitque famulus