PL 137, col. 94
Vita S. Ethelwoldi (Wolstanus Wintoniensis), J. P. Migne
Christi Adelwoldus singula monasteria, mores instituens,
obedientes ut in bono proficerent verbis admonendo,
et stultos ut a malo discederent verberibus
acriter corrigendo.
CAP. XXVIII.--
Erat namque terribilis ut leo
discolis et perversis; humilibus vero et obedientibus
se quasi agnum mitissimum exhibebat, ita serpentinae
prudentiae temperans severitatem, ut columbinae
simplicitatis non amitteret lenitatem. Quem si
quando zelus rectitudinis cogeret, ut jura disciplinae
subjectis imponeret; furor ipse non de crudelitate,
sed de amore processit; et intus paterna pietate
dilexit, quos foris quasi insequens castigavit. Pater
erat et pastor monachorum, pervigil procurator
sanctimonialium et protector virginum; viduarum
consolator, peregrinorum susceptor, Ecclesiarum
defensor, errantium corrector, pauperum recreator,
pupillorum et orphanorum adjutor; quod plus implevit
opere, quam nostra parvitas sermone possit
evolvere.
CAP. XXIX.--
Accidit enim quodam tempore, ut
acerba fames universam Britanniae regionem vehementer
premeret, et inopiae magnitudo plerosque
dira clade exstingueret. Vir autem Domini misertus
super turbam fame valida pereuntium, omnem pecuniae
portionem quam habebat, in usus pauperum
expendit. Cumque pecunia deficeret, tolli jussit ornamenta
quaeque et argentea vasa perplurima de
thesauris ecclesiae, eaque praecepit minutatim confringi,
et in pecunias redigi. Intimo cordis suspirio
sic protestabatur, se aequanimiter ferre non posse
muta metalla integra perdurare, hominem vero ad
imaginem Dei creatum, et pretioso Christi sanguine
redemptum mendicitate et inedia perire. Emptis
ergo cibis sustentavit innumerabilem multitudinem
egenorum, qui periculum famis evadere cupientes,
ad eum undique confugerant, et eos qui semineces
in plateis et compitis omni solatio destituti jacebant,
refocillando sublevavit, ab ipsis faucibus mortis eripiens
miseros, praebens quoque cibaria quotidiana
singulis: donec misericordia Dei de coelo in terram
prospiceret, et humano generi solita pietate subveniens
malum inopiae temperaret. In cujus pietatis
opere sectatus imitabile exemplum beati Laurentii
levitae et martyris, qui, instante persecutionis tempore,
thesauros et facultates Ecclesiae dispersit
deditque pauperibus, ut justitia ejus maneret in
saeculum saeculi, et cornu ejus exaltaretur in
gloria.
CAP. XXX.--
Verum quia Dominus, sicut Scriptura
dicit, quem diligit corripit, et omnem filium