PL 138, col. 219
De successoribus S. Hidulphi in Vosago (Auctor incertus), J. P. Migne · De gestis episcoporum Antissiodorensium (Auctor incertus), J. P. Migne
ire voluit, sed repente mutata voluntate, a medio
jam itinere acceleravit istuc redire. Reperiens autem
fratres jam adorsos solemnia majoris missae, in
introitu chori delegit stare: supplici vultu atque indeflexo
obtutu attendens praefixam imaginem crucifixi
Salvatoris, sic quondam effigiatam docta manusculptoris,
ut hactenus possit quamvis duras hominum
mentes mucrone quodam transpungere compassionis,
ac si prae oculis haberent nimium piam
mortem adhuc pendentis Redemptoris. Huic ergo
peregrinus ille cum gemebundus assisteret, sancto
jam recitato Evangelio, circulus ferreus subito crepans,
carne concissa ex continuato impactu ferri
excreta, tanto impetu dissiliit ab ejus brachio, ut
eminus oppositum parietem feriret, validoque tinnitu
adstantes permoveret. Protinus sive novo dolore
inveteratae jam cicatricis, sive subito stupore tanti
facti homo pene exanimis factus corruit, atque
Sanctum Peregrinum, beati Sixti apostolicae sedis
primatis intercessionibus simul et meritis consecratum
episcopum textus passionis ipsius scire cupientibus
fideliter edocet. Siquidem Christianitatis religio,
quae, a tempore beati Clementis papae, per
fidelissimos verbi Dei ministros Savinianum videlicet
Senonensem pontificem, Dionysium Parisiacensem,
Ursicinum Bituricensem, Martialem Lemovicensem,
Saturninum Tolosanum, Memmium Catalaunensem,
caeterosve per Gallicanas provincias sese diffuderat,
paulatim a status sui rectitudine obsolescere coeperat.
Quippe quae tam validis, tamque tyrannicis
oppugnabatur incursibus.
Imperator namque Aurelianus erga Dominum
coeli profanus cupiens placere diis suis, in tantam
rabiem persecutionis circa Christianos exarserat,
ut post multorum martyrum agones, quos apud
urbem Romam crudeli morte damnaverat, etiam in
Gallias ad delendum Christianitatis nomen per semetipsum
emerserat. Veniens itaque apud civitatem
Senonicensem, quoscunque ibi reperit Christianos
simul et beatam Columbam virginem gladio animadverti
praecepit. Deinde vero ferocitatis suae comites
ad investigandos Christianos per omnem Galliam
misit. Egressi igitur funesti satellites a conspectu
imperatoris circumibant urbes, et castella, nec non
et latebrosa silvarum. Et ut suorum criminum singuli
potirentur effectu, pagos quosque sibi indagandi
sollicitudine diviserunt. Tum demum pagus