PL 139, col. 1005

Gesta episcoporum Tungrensium, Trajectensium et Leodensium (Heregerius Lobiensis

examplari, verum aliquanto lepidius mandarem
polliri; tum quod gestorum illius aliunde
sumptorum subpetat copia, tum quod temporum,
quorum diversitas nunc maxime scito opus est, ex
cartulario vestro non desit noticia. Sed ad haec dum
te cum tuis omnium arcium praesulem esse constaret,
illudque Pierium animo occureret:
In silvam ne ligna feras!
et:
In mare quid pisces, quid aquas in flumina mittis?
Suspensam interea librare silentia mentem.
coeperant, cum ecce memoriam offendebat, quia vires
quas imperitia denegat, karitas ministrat, et
quia incepto tantum opus est, cetera res expediet.
Igitur adorsus sum, et ut verbis cujusdam sapientis

utar et ex illo quantum res poscit tollam, « exhortatione
tua, quae et praesentis honestate propositi et
futurae aetatis utilitate conjuncta est, nihil antiquius
existimavi. » Et ne auctoritatem diffugere
viderer, ei muneri libentius adquievi. Praesumenti
enim auctoritas datur, dum credit praestari posse
quod petitur; et parere scire, aequalis est gloria cum
imperante. Fecerant idem jamdudum aetate venerabiles
Hilduinus abbas in passione sancti Dyonisii,
Hincmarus archiepiscopus in Vita sancti
Remigii, et alii quam plurimi in non paucorum
compilandis gestis sanctorum. Quibus auctoribus
optinere possumus optimis, quod in omnibus
causis et solet et debet valere plurimum. Nam
Numquam ita quisquam bene subducta ratione ad vitam fuit,
Quin res, aetas, usus semper aliquid apportet novi.
Et ne hic labor, qui te adhortante susceptus est,
inferacis operis fiat: non ejus modo cujus meminimus,
sancti scilicet Remacli, verum caeterorum
nostrae sedis pontificum tempora et gesta, quae undecumque
potuere Conradi, ad nostra usque tempora
collegi, et cujus potissimum anhelabas desiderio,
vitam inde exceptam, votis tuis porrexi;

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.