PL 139, col. 1006

Gesta episcoporum Tungrensium, Trajectensium et Leodensium (Heregerius Lobiensis

longe quidem mea sententia ab oratoris obtimi
excellentia me ratus differre, qui plurima
paucis absolvere, pauca plurimis protelare. vel
magna extenuare, maxima e minimis efficere, lata
anguste, angusta late, vulgata dicenter, dicentia
intellectualiter, nova usitate, usitata nove,
et id genus valeat plurima delibare, cui et a poeta
praecipitur:
Aut famam sequere, aut sibi convenientia finge.
Nec ut scolares posito themate, quibus verbis uti
potuit, qui injuriam passus est, vel ille qui intulit,
aliquid finximus frivolum, immo nec creperum.
Quod etsi eloquentissimum quendam dicentem quod et si haec,
inquit, uterque non dixit, tamen
in voto habuit et in actu ostendit, sectari contenderem,

nullius utique juditium extimescerem.
Verum haec alias. Misi, inquam, karitati tuae munus,
quod minus quidem effitientiae securitate,
maxime autem susceptum amicitiae praesumptione.
Magna etenim in difficillimi operis cursu amicitiae
contemplatio supplet, et placere multa saepe
rerum copia suppeditat. Unde licet verear nedum
imperator muneri par nequeam esse, deficientis
culpa in adhortantis cedat injuriam: tamen cum
tuam specto benivolentiam, fit omne pronum et
facile, et ut ita dicam voluptuarium, quod in tuae
jocunditatis impenditur praescriptum. Hoc autem
munere impenso sollicitum te reddere cupio; quia
si quid operum tuorum quandoque postulavero,
injurius mihi fueris, si negabis.
Quisquis magna dedit, voluit sibi magna remitti.
Set non arrogantur magna, quippe tuis meritis
et nostris votis imparia, quapropter oblatrantis
morsus timeo invidiae, quia in difficili re facile solet
livor praejuditium importare.
Denique non omnes eadem mirantur amantque.
Ergo
Non istic obliquo oculo mea famina quisquis
Limet, non odio obscuro morsuque venenet.
Set tu, pater beatissime, mei laboris tuaeque adhortationis
assertor, caveas securum me peractum

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.