PL 139, col. 1007

Gesta episcoporum Tungrensium, Trajectensium et Leodensium (Heregerius Lobiensis

reddat officium, cum tibi pudor amici dignius possit
convenire, si displicet.
2. Quod Deus omnia in numero et pondere et mensura constituit, et de mysterio crucis.
Deus summe bonus, cujus divina ex aeterno natura
regnat et in aeternum sine aliqua mutabilitate
perdurat, omnia providens prudenterque disponens,
universa in numero et mensura et pondere
constituens
[(Sapient. XI, 21)]
, ipsum quoque
universitatis mundum sponte sibique tantum conscia
voluntate, cum non subsisteret, pulchrum pulcherrimus
creavit, ut esset; non eum ex sua proferens
substantia, ne coaeternus crederetur, quippe ex propria
essentia solum et sibi nota ratione coaeternum,
per quod omnia formarentur, ex corde eructuaverat

verbum. Neque ut idem crearetur mundus
molitus est aliunde, ne jam vel in materia, vel
in cooperatione altrinsecus esset quod ejus omnipotentissimam
voluntatem extra petitis amminiculis,
nec satis ad id peragendum sufficientibus,
adjuvaret, ac subinde tale quiddam esset quod
neque factum ab ipso esset et tamen esset; non
inquam, sed verbo caelos convivificante spiritu
volubiles perduxit, et ut pellem omnibus superextendit
[(Psal. CIII, 2)]
,
terram vero circumlibrantibus
undique elementis in medio omnium collocavit, ita
ut caelesti habitatione caelo dignas naturas efficeret,
de terra vero terrena componeret. Quippe
omnium potentissimus, solus summe bonus, solus
naturaliter unus, et quod hujusmodi sit solus ut

nihil aliud sit nisi bonus, qui omnia de nichilo
et ex non subsistentibus nempe solus subsistens
creavit valde bona. Quae quoniam non sunt simplicia--non
enim per se prodierunt, nec esse
prorsus poterant, nisi ea is, qui solus naturaliter
bonus est, esse voluisset--ideo quia bonum
eorum a summo bono prodiit, eorum quoque esse
necesse est bonum sit. Omnia inquam in numero et
mensura et pondere suis quaeque temporibus proditura
constituit, ipsumque universitatis mundum
praediffinita dispositione quadripertitis elementis
constantem, quatuor quoque plagarum climate quadravit,

dispositissima dispensatione, ut credi datur,
jam praesignans, quod hominem, quem creaturus
erat et propter quem cuncta visibilia fabricabat,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.