PL 139, col. 1008

Gesta episcoporum Tungrensium, Trajectensium et Leodensium (Heregerius Lobiensis

ipsumque quod idem pro nostra assumpturus erat
salute humanum corpus, quadrifaria esset soliditate
perfecturus, insigneque inde vivificae crucis, ut esset
obstaculum adversus omnium insidias inimicorum,
quadrilatera porrectione sancturus. Quod in karitatis
omnium virtutum perfectissimae plenitudine videtur
apostolus commendare. In karitate inquit radicati
et fundati, ut possitis comprehendere cum omnibus
sanctis quae sit latitudo, longitudo, sublimitas et
profundum [(Ephes. III, 17)]
. [In latitudine
scilicet bona opera karitatis, in longitudine perseverantiam
perfectionis, in altitudine praemia regni
caelestis, in profundo inscrutabilia signans judit a
omnipotentis, huicque intellectui coaptans mysterium
salutiferae crucis.] Quod in eo auctor

redemptionis nostrae voluit sponte subire, ut passis
palmis in cruce, reliquoque distentus corpore, ipsa
membrorum positione omnia ad se credatur traxisse.
[In latitudine, quo per transversum extenduntur
manus, propter bonorum operum secundum
karitatem exhibitionem. In longitudine quoquo propter
tocius corporis crucifixionem,] voluntatem in
exibitione karitatis longanimem, borealem suae agnitioni
plagam missis cultoribus addixit pariter et
australem. [In altitudine, quo capud voluit eminere,
propter supernorum promissorum expectationem,]
orientalem multis accensis praedicantium
luminaribus irradiari voluit partem. [In profundum
autem, quo sub pedibus pars crucis in abscondito
terrae defixa latuit, propter occultam hominum

ex Dei voluntate vocationem,] plagam suae voluntati
mancipare dignatus est occidentalem. Nec frustra
illuc misericordissimum spetialius deflexit intuitum, non enim qui sani sunt egent medico. Venitque vocare
peccatores ad poenitentiam, non justos
[(Luc. V, 31)]
.
Orientalibus etenim quibusdam nomen Domini
timentibus sol justiciae quodammodo videbatur exortus,
cum occidentales tenebris semper obtecti ignorantiae,
delegissent eatenus creaturae potius quam
creatori deservire
3. Quod Dominus occidentales partes apostolis Petro et Paulo dignatus est illustrare.
Non inquam frustra occiduis partibus pendens in
cruce spetialius benignissimum dignatus est obtutum
intendere, quas voluit tantis doctoribus, Petro

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.