PL 139, col. 1012

Gesta episcoporum Tungrensium, Trajectensium et Leodensium (Heregerius Lobiensis

et alleviatio
vestri laboris. Sicut fuit Dominus
semper mecum in omnibus, ita votis vestris ubique
assit propitius. Hac apostolica consolatione
iterum animati, tandem quadragesimo postquam
inde dimoverant die, sine cunctatione ad
corpus regressi sunt defuncti, et egesto terra tanto
thesauro, ut veritatis dominicae promissa firmarentur, qui credit in me, opera quae ego facio ipse faciet
et majora horum faciet
[(Joan. XV, 12)]
, et ut eorum
mentes ad signa patranda corroborarentur, quorum
pedes ad evangelizandum pacem dirigebantur,
cujus umbra sanaverat omne genus morborum,
ejus baculus a morte beatum revocavit Maternum.
Qua visa virtute roborati, quid putas
super recepto sodali animis eorum accumulatum

est gaudii? Quanta super profunditate inscrutabilium
judiciorum Dei superque potentia divinitatis ejus
inenarrabili? Quaeque apud superos viderat et
si omnia lingua humana promere non licebat, conferendo
et itineris conviantium laborem leviabat, et
ad Christi magnalia praedicanda mentes collegarum
amplius animabat
[(Vita E., V., M., 5)]
. [Incolae autem
ejus loci laudes immensas in coelum extulerunt,
et multi paganorum baptismi gratiam indepti
unitati fidei se conjunxerunt. Et mortis illius
occasio multorum fuit ad vitam resurrectio. In quo
loco postea christiani aecclesiam construxerunt,
eique ex eo quod ibi acciderat nomen Resurrectionis
imposuerunt
[(c. 6)]
. Illi vero postquam multos ad
fidem Christi imbuerunt, et jam ad alia loca

tempus transmigrandi videntes, valedicentes fratribus
per Galliam et quocumque transibant verbi
divini spargentes sementem, tandem pervenerunt
ad antiquissimam Trebirorum,] trium civitatum
metropoleos, urbem. Quarum medianam matremque,
Mediomatricum scilicet civitatem,--quam
Romani, qui bene quicquit uspiam gentium erat
suo subsiderant imperio, ob memoriam Mettii Fafecei
Albanorum regis, Mettim vocaverant, sicut
et ob memoriam Tulli, Romanorum tercii regis
eidem contemporalis, et primo quidem sibi
foederati, sed post ob rutum foedus male multati,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.