PL 139, col. 1013

Gesta episcoporum Tungrensium, Trajectensium et Leodensium (Heregerius Lobiensis

Leuchum Aulercorum populosam civitatem Tullum
nominaverant.--Metensem inquam urbem quidam
divini jubaris jam irradiaverat spiculus, beatus
videlicet Clemens a beato Petro eidem urbi jam
ante praemissus. Qui dum primo illuc adventasset
et sub theatrales arenas, quia aliud non habuerat
hospicium accepisset, aecclesiam sub beati Petri
nomine, parvulam ibi dedicavit, in qua multos
scenicis maxime ludis et lupanaribus deditos ad
Christum convertit.
7. Quod illi tres viri tribus civitatibus praedicaverint, et de insigni fonte.
Quoniam igitur ut dictum est quidam veri solis
eam quae Treberibus vicina est jam penetraverat
radius, ea neglecta jam dicti tres viri Trevirorum

civitatem ingressi, ut ubique Trinitas quae ab eis
praedicabatur, sub unius veri Dei cultu innotesceret
vere, sub unius ipsorum trium pontificatu alias sibi
duas contiguas civitates addidere, Agrippinam
cognomento Coloniam et Tungros. Cujus Plinius
Secundus, qui temporibus Trajani augusti quadringentis
et eo amplius ante ejus subversionem annis
claruit, in naturali historia, libro scilicet de naturis
aquarum, mentionem facit in haec verba: Tungris
civitas Galliae fontem habet insignem,
pluribus bullis stillantem, ferruginei saporis, quod
ipsum non nisi in fine potus intelligitur. Purgat hic
corpora, tertianas febres discutit, calculorum vitio
adest; aqua igni admota turbida est, ac
postremo rubescit. Et octaviam eam ob honorem

Octaviani Augusti vel matris ejus, sororis Julii
Caesaris, qui primus Galliam Romano subegit imperio
et Germaniam, ferunt fuisse nominatam.
In quibus civitatibus ut boni verae vineae Christi
agricolae jam dicti tres viri semina verbi serentes
divini, comitante sibi omnium gratia virtutum,
per eum quem semper secum beati Petri ferebant
bacillum, multos ad Dei vivi cultum revocabant,
abjecta idolorum cultura. Flectebatur leni Christi
jugo ferocitas Callorum, curvabatur imperio fidei
cervicositas Germanorum. Et Gallicanus, teste beato
Iheronimo, coturnus, qui monstra non habuit, sed
viris semper fortibus et eloquentissimis habundavit,
piscatorum discipulis et magisterio favorabiliter

corda submittit. Laetabatur a patre
hereditas Christi, quia portio cotidie minorata
lugebat diaboli.
8. Qualiter sanctus Eucharius populum resistentem orationibus ligaverit et absolverit.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.