PL 139, col. 1015

Gesta episcoporum Tungrensium, Trajectensium et Leodensium (Heregerius Lobiensis

nuncium, videlicet unicum filium suum, quem domi
reliquerat infirmum, redeunte ad vitalia dolore
esse mortuum. Quod illa audiens, misit se statim
cum lacrimis ad pedes sancti Eucharii dicens: Obsecro
te, renovator nostrae urbis et illuminator
totius gentis, ut mei miserae jam bis orbatae miserearis,
et viscera pietatis super me infelicissimam habere
digneris. Nuper enim marito sum viduata, et heu!
hodie miserabiliter unici filii morte sum destituta.
Quod si eum resuscitaveris, scias me certissime post
haec praeceptis tuis libentissime obedire et cum ipso
meo filio ac tota familia in Christum tuum credere,
His gemitibus motus beatus Eucharius ibat cum illa,
et pro tanti miraculi novitate, cum eo turba copiosa.
Cum vero illuc pervenisset, assumptis secum

beatis Valerio et Materno, domum introivit, populo
extra fores exspectante eventum rei. Et prius quidem
flectens genua, in orationem se dedit, et ab
oratione surgens, ad corpus exanime accessit, tenensque
manum ejus cum fiducia dixit: Dico tibi,
juvenis, ut in nomine Jesu Christi qui unicum filium
viduae sua virtute resuscitavit, tu quoque ad praesentem
lucem redeas, et deinceps relicto demonum errore,
creatorem tuum recta fide recognoscas. Qui, redeunte
anima, statim surrexit, et nondum fide imbutus,
Deo gratias agere coepit. Quem assumens sanctus
Eucharius, secum extra domum duxit, et coram
omni populo virum et totius infirmitatis expertem
matri reconsignavit. Tunc omnes qui aderant magnis
vocibus coeperunt clamare dicentes: Vere

magnus et potentissimus Deus Christianorum esse
probatur, quia talia signa et mirabilia per famulos
suos operatur. Eadem die baptizata est Albana
cum filio ac tota familia, et de populo turba non
modica. Domus vero ejus non post multos dies a
sancto Euchario est aecclesia consecrata.
10. Quod revelatum sit cuidam senatori omnes oportere baptizari.
Post haec quidam nobilis ejusdem urbis senator
vidit somnium ad salutem cunctorum civium
profuturum
[(c. 14)]
. Quadam autem nocte aspexit
per somnium virum quemdam coram se stantem,
vultu elegantem, splendidissimis vestibus corruscantem,
crucemque mirae estimationis in manu
ferentem ac sibi dicentem: Isti viri, qui huc venerunt,

servi Dei sunt excelsi, et propter vestram salutem
huc destinati. Et ideo si mortem evadere et ad
vitam aeternam vultis pervenire, omnia quae vobis dixerint
facite, et praeceptis illorum cum omni devotione
obedite. Et haec dicens, ab occulis ejus sublatus est.
Facto autem mane convocatis civibus narravit per
ordinem quae per somnium viderat, quaeque audierat.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.