PL 139, col. 1016

Gesta episcoporum Tungrensium, Trajectensium et Leodensium (Heregerius Lobiensis

Qua revelatione freti, coeperunt certatim ad
sanctos Dei currere et sacri baptismatis undam
sicienter expetere. Tantaque fuit per tres dies ad
illos concursio, ut in flumine quod per mediam
civitatem currit eos baptizarent, nec eorum aliter
obpressionem ferre sufficerent, unde et accidisse
creditur, ut ex eo tempore ipse rivulus ob infusionem
sancti olei derivative Olevia nuncupetur.
Interim civitas a pollutione idolorum mundatur,
error superstitiosus abjicitur, destruuntur demonum
arae, fabricantur per loca Christi aecclesiae, personat
per urbem late tuba salutaris, omnesque invitat
ac pulsat ad gratiam credulitatis, armisque fidei
contra spiritualium hostium insidias undique
munitur, ymnusque novus in ea publice canitur, et

quae antea creatorem suum non cognoscendo erat
adultera, ipsa se per fidem convertendo facta est
Christi sacratissima sponsa. Interim
[(c. 16)]
per
universas circumquaque regiones verbum vitae praedicabant,
et tam sermone quam virtutibus longe
lateque pollebant, nam cecos illuminabant, debiles
restaurabant, mortuos suscitabant, demones fugabant
et omnes languores curabant.
11. De obitu beati Eucharii.
Cumque beatus Eucharius per 23 annos pontificatum
Trebericae urbis teneret et aecclesiasticas res
bene firmatas atque fundatas haberet; ipseque
jam provectae esset aetatis
[(c. 16)]
; quadam nocte
astitit ei angelus dicens: Euchari, fideliter in
mandatis Domini laborasti, viriliter in agone praesentis

vitae certasti; veni jam in requiem tibi promissam,
et accipe certaminis tui incorruptibilem coronam.
His per visionem compertis, sanctus Eucharius
valde gaudebat, et tempus ejus dissolutionis intrepidus
expectabat. Cum vero diem exitus sui sibi
instare praenosceret convocatis ad se discipulis
ait: Scio, fratres karissimi, me de hoc saeculo citius
migraturum atque debitum humanae conditionis expleturum,
et ideo vos rogo ut fidem firmam, spem inconcussam,
karitatem veram inter vos habeatis, et
nequaquam deinceps diabolicis erroribus consentiatis.
Quod de me terrenum est, terrae commendate, et
quod spirituale, spiritualibus quoque exsequiis procurate [(c. 17)]
.
Ad beatum vero Valerium dixit: Commendo tibi, frater karissime, sponsam Christi,

aecclesiam videlicet
ejus, quam in istis regionibus
ipsius virtute adquisivi, ut illam caste custodias
et nullis eam errorum deceptionibus in diebus tuis
pollui sinas. Mensuram evangelicae familiae largiter
eroga, commissa tibi talenta in eis fideliter
multiplica, ut cum judex rationem ponere cum
servis suis advenerit, non ut servus nequam et desidiosus

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.