PL 139, col. 1019

Gesta episcoporum Tungrensium, Trajectensium et Leodensium (Heregerius Lobiensis

in omnibus etiam quae probabiliter gesserat non
suam sed Christi gloriam quaesivit. Quique inter
caetera sanctarum virtutum exercitia mitissimus
insistens consolabatur afflictos, pavit ex
his quae habebantur egenos, vestivit nudos, redemit
captivos, suscepit peregrinos, errantibus viam
salutis misericorditer ostendit, desperatis spem
veniae consequendae clementer promisit, currentes
viam mandatorum Dei semper ad anteriora inpulit,
in eadem romorantes verbo exhortationis
instigavit, et modo docendo, modo exhortando,
modo sustinendo, modo in periculis se
objiciendo, omnibus indesinenter pio solamine occurrit
[(c. 23)]
.
His ergo atque aliis hujusmodi bonorum
operum studiis fultus, ad sanctam et laudabilem

senectutem pervenit et sicut quadraginta dies
jacuit in sepulchro, ita etiam totidem annos mansit
in sacerdotali ministerio.
14. Qualiter eum Eucharius et Valerius de hoc mundo per visum vocaverint.
Is itaque solitus erat per nocturnam quietem
locum ubi corpora sanctorum requiescunt silenter
frequentare et ibidem diutius in oratione solus persistere.
Unde dum quadam nocte juxta morem
eandem aecclesiam intraret, ibique prolixius divinas
laudes celebraret, circa mediam noctem coepit
somno gravari, et ab instantia precum offendente
sepius lingua retardari. At ille in subsellio quod
ibi erat considens, infixis ad genua cubitis, inter
utrasque manus sanctum caput reclinavit et

paululum somno cedens celeriter obdormivit,
statimque apparuerunt ei per visionem sanctus Eucharius
et beatus Valerius clarissimis vultibus
splendentes, sacerdotalibus infulis coruscantes,
coronas singulas rosis et liliis ac caeteris
odoriferis floribus mirabili arte intexas in capitibus
gestantes, consimile sertum demonstrantes et
dicentes: Ecce, Materne, sicut olim tibi promisimus,
ita ante diem dormicionis tuae visitandi gratia ad te
venimus. Nunc ergo gaude et laetare, quia die tercia
ex hoc seculo migrabis et ad inenarrabilia Domini
tui gaudia introibis. En cerne praemiii tui incorruptibilem
coronam, quae a paradiso perpetuae amenitatis
est sumpta, et tibi a Christo per nos famulos
destinata; cujus flos numquam marcescet, cujus

odor numquam a suavitate deficit, cujus perseverantia
finem non novit, quam post corruptibilem praesentis
vitae incorruptibiliter possidebis, et in conspectu
regis regum cum ea aeternaliter laureatus perseverabis.
His dictis mox disparuerunt
[(c. 24)]
. Ille

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.