PL 139, col. 1020

Gesta episcoporum Tungrensium, Trajectensium et Leodensium (Heregerius Lobiensis

autem a tenuissimo somno evigilans, valde quidem
laetus de ostensa sibi visione extitit, sed statim tamen
adesse corporis molestiam sensit, accersitoque
ministro cum ejus adjuvamine ad cellulam rediit,
et seorsum familiaribus discipulis hoc quod sibi
ostensum fuerat retulit
[(c. 24)]
. Die autem crastina
convocata ad se fratrum caterva, coepit eos studiose
de fidei integritate admonere et animos eorum ad
caeleste desiderium delectabilibus verbis accendere,
ac per totum diem salutaria monita eis dare non
cessans, usque ad octavam horam subsequentis
noctis sermonem exhortatorium protraxit, et quod
reliquum noctis supererat, in psalmis et ymnis
cum fratribus transegit. Post pullorum vero cantum,
instante jam die, venit desuper clara vox, cunctis

qui in illa cellula erant audientibus, dicens: Materne,
dilecte Dei, veni. Qui mox quasi assuetam
vocem audiens, conversus ad circumstantes fratres
ait: Valete, filioli mei et viscera mea. Ego enim
jam migrabo, et in praesenti seculo amplius vobiscum
non ero. Et haec dicens, communionem
dominici sacramenti accepit, statimque sanctam
animam exalavit: Pro cujus absolutione hi qui praesentes
aderant fideles condignas exequias conpleverunt
et ejus corpus non longe a reliquiis
sanctorum Eucharii ac Valerii honorabiliter posuerunt].
15. De octo episcopis qui beato Materno in sede Tungrensi successerunt.
Illoque humanis exempto, secundus ei cathedrae
praesedit Navitus, tercius Marcellus, quartus Metropolus,
quintus Severinus, sextus Florentinus, septimus
Martinus, octavus Maximus, nonus Valentinus.
Qui quorum vel imperatorum vel consulum
claruerint temporibus, quosque vita singulorum
habuerit exitus, quotque singuli annis amministraverint
officium pontificatus, vel ubi quorumque sit
tumulus, seu quantum quisque ampliaverit aecclesiae
suae reditus, quia totius Galliae ab Hunis facta non
solum nostrae sed aliarum aecclesiarum abolevit
eversio, nec a nobis lectoris alicujus requirat
exactio. Hoc certum tenemus omnium aecclesiarum
copias exuberasse, circa ea scilicet tempora quo
divae memoriae Romano orbi praeerat Constantinus

augustus, deinde filii ipsius Constans et Constantius.
16. Qualiter in diversis locis orthodoxi viri Arrianae heresi restiterint.
Quo etiam tempore inclinatis religioni christianae

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.