PL 139, col. 1023
Gesta episcoporum Tungrensium, Trajectensium et Leodensium (Heregerius Lobiensis
genus hoc ferocissimum ediderunt. Quod fuit
primum inter paludes, minutum, tetrum atque exile,
quasi hominum genus, nec alia voce notum, nisi
quia humani sermonis imaginem assignabant. Tali
igitur Huni stirpe creati, Gothorum finibus advenerunt.
Quorum natio seva, ut Priscus historicus refert,
Meotida palude ulteriore ripa insidens, venationi
tantum nec alio labore experta, nisi
quae postquam crevisset in populis fraudibus
et rapinis vicinarum gentium fines conturbans.
19. Qualiter ductu cervae insula egressi, primo Gothos, deinde alias gentes, novissime Galliam invaserint
Hujus ergo gentis ut assonet venatores, dum in
ulteriore Meotide ripa venationes inquirunt, animadvertunt,
quo modo ex inproviso cerva se illis
obtulit, ingressaque paludem, nunc progrediens,
nunc subsistens, index se viae tribuit, quam secuti
venatores paludem Meotidem, quam inperviam
ut pecus existimabant pedibus transierunt. Mox
quoque ut Scithica terra ignotis apparuit, cerva
disparuit, quod credo spiritus illi, unde progeniem
trahunt, ad Scitharum invidiam id egerunt.
Illi vero quia praeter Meotidem alium mundum
esse penitus ignorabant, admiratione ducti
terrae Scithicae, et ut sunt sollertes, item illud ante
hac aetate nulli notissimum per divinitus sibi
ostensum rati, ad suos redeunt, rei gestum edicunt,
Scithiam laudant, persuasaque gente sua, via
quam cerva indice didicerunt, ad Scithiam properant,
et quantoscumque in ingressu Scitharum habuerunt,
litavere victoriae, reliquos perdomitos subegerunt.
Nam mox ingentem illam paludem transierunt,
ilico Alpidzuros ac Ildzuros, Itimaros,
Tuncorsos et Boiscos, qui ripae istius Scithiae insidebant,
quasi quidam turbo gentium rapuerunt.
Alanos quoque pugna sibi pares, sed humanitate,
victu formaque dissimiles, frequenti certamine
fatigantes subjugaverunt. Nam et quos
bello forsitan minime superabant, vultus sui terrore
nimium pavorem ingerentes terribilitate fugabant,
eo quod erat eis species pavenda nigredinis,
et velud quaedam, si dici fas est, deformis offa, non
facies, habensque magis puncta quam lumina; quorum