PL 139, col. 1024

Gesta episcoporum Tungrensium, Trajectensium et Leodensium (Heregerius Lobiensis

animi fiduciam turbidus prodit aspectus,
qui etiam in pignora sua primo die nata deseviunt.
Nam maribus ferro secant genas, ut antequam lactis
nutrimenta percipiant, vulneris cogantur subire
tollerantiam. Hi inberbes senescunt et sine venustate
effoebi sunt, quia facies ferro sulcata
pilorum gratiam per cicatrices absumit. Exigui
forma, sed acuti, motibus expediti, et ad equitandum
promptissimi, scapulis latis, et ad arcus
sagittasque parati, firmis cervicibus et superbia
semper erecti. Hi vero sub hominum figura vivunt
beluina sevitia.] Novissime autem Gallicanum inpugnare
aggressi sunt orbem.
20. De sancto Servatio.
Ea tempestate sanctus Servatius Tungrensi decimus

praesidebat cathedrae, vir vultu angelicus, alloquio
facundissimus et omni morum honestate praeclarus.
Cujus quidem ortum et prosapiam, licet
quidam ferant ex domini Salvatoris
cognatorum descendisse familia, quia tamen locum
nativitatis ejus nequaquam accepimus, nec
causas ejus aliunde adventus uspiam audivimus,
idcirco auditu faciles esse possumus ad credendum,
nec tantae opinioni, quae fortassis ex pietate
ingeritur, arbitramur omni modo derogandum.
Sed cui non displicet post lapidationem protomartiris
Stephani ultra trecentos ferme annos
inventorem sanctae crucis Judam cognomento Quiriacum,
ejusdem protomartiris ex Symone

fratre fuisse nepotem, ipsi nichilominus placeat,
ultra quadringentos fere post nativitatem vel passionem
dominicam annos, beatum Servatium sanctae
Dei genitricis ex matris matertera fuisse abnepotem.
Verum utcumque res sese habeat, nec
illi nimium laboraverunt ad suadendum, nec nos
etiam nimii simus ad derogandum, cum juxta Tullium non debeat pudere nos fateri nescire quod nescimus,
et illis conveniat ignorantiam potius
verecunde fateri quam inreverenter pro pietate
mentiri.
21. Quod multi sancti viri contemporales illi fuerint, et de multarum urbium eversione.
Hic sane vir, sicut in gestis ejus legitur antiquioribus,
ex generosa magnorum virorum stirpe

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.