PL 139, col. 1028
Gesta episcoporum Tungrensium, Trajectensium et Leodensium (Heregerius Lobiensis
quo ab oratione vacaret. Et die quidem aliorum
sanctorum patrocinia frequentabat, noctu vero ad
beati Petri tumulum remeabat; tandem quia sine
intermissione non cessabat aures pulsare clementissimi
Dei, tali meruit visione solari. Videbat, et
ecce quasi ante altare beati Petri thronus positus, et
super thronum sedens Altissimus, et circumcirca
sanctorum animarum et angelorum chorus, duos
autem conspicui vultus viros ante ipsum thronum
genu incurvantes, et vicibus Domini magestatem,
vicibus sanctae Dei genitricis interventonem implorantes,
quos constat praecipuos apostolorum Petrum
et Paulum fuisse, et ob conservationem Gallorum
obnixius subplicasse. Et quia idem sanctus vir,
cui haec demonstrabantur, cum sua subplicatione
beati quoque Auctoris Metensium episcopi obtulerat
precem, vidit in parte septentrionali altrinsecus
stantem fidelem quendam virum, albis vestibus bene
stolatum, quem procul dubio constat protomartyrem
fuisse Stephanum, et ad eum sanctos apostolos
responsa quaedam perferentes, et ab eo ad
majestatem Omnipotentis subplicationes quasdam
referentes. Sanctum itaque Servatium hac contemplatione
attonitum acgreditur sanctus Petrus, quasi
in gradibus aecclesiae positum: Et quit, inquiens, me inquietas sanctissime vir? Ecce apud Omnipotentem
aequissima deliberatum est sanctione, Hunos Galliam
universam impetere, cunctaque oppida et castella
Europae humi coaequare, civitatemque tuam
peccatis populi exigentibus penitus eversum iri.
Quem vides in septentrionali parte nobis interloquentem,
noveris Stephanum protomartirem pro
urbe Metensi subplicius rogantem. Qui licet
primus praeciosi cruoris rore ante omnes rependerit
Deo, quod communiter cum omni genere humano accepit
ab eo, vix pro illo valuimus habere, ut saltem
oratorium in Mediomatricum urbe, quo sanguis ejus
dinoscitur pullulare, flammas et excidium reliquae
civitatis possit evadere; quod et Auctori coepiscopo in responsis habes perferre.
Tu autem, sanctissima
anima in sorte sanctorum jam praeelecta, quia
in diebus tui sacerdotii placens Deo facta es dilecta,
vivens inter peccatores jam jamque es transferenda
quia in te est inventa justitia. Jam, inquam, ad patres
tuos es colligenda, ne oculi tui videant mala,
quae facturi sunt Huni in tota Gallia, et potissimum