PL 139, col. 1029

Gesta episcoporum Tungrensium, Trajectensium et Leodensium (Heregerius Lobiensis

in civitate tua. Tungris enim sicuti nomine, ita
et opere tunsa et cesa permanebit usque in finem. Quamobrem reversionem festinato accelera, domumque
tuam ordina, nilida linteamina quere
sepulturamque
compone; nec habebis in urbe scelerata et
ideo peritura sepulchrum, quia placuit Altissimo oppidum
reservare Trajectum, propter corpusculum
tuum in eo recondendum. Hoc oraculo venerabilis
pontifex Servatius suscepto, reversionem accelerat,
Galliasque quam citissime repedat, transitumque
per urbem Mettensium habens, beato Auctori indicat
quae in responsis acceperat.
24. Rediens quid viderit commisso gregi exponit.
Tandemque nimium fatigatus, tum itineris
difficultate, tum remeandi acceleratione, ad urbem

pervenit Tungrensem, pastoris sui adventum suspense
praestolantem. Et quaeque congrua sepulturae
videbantur, assumptis super via Domini sacerdotibus
et levitis, necnon in commune consulebat universis,
ut parati essent in animarum suarum salutem;
quibus tantum imminebat discrimen. Ac per
triduum dissimulata recessione, tandem omnes alloquitur,
aggregatos in aecclesia catholica majore
beatae semper virginis Mariae: Jam collegio vestrae
fraternitatis nequeo celare, quod per triduum
dissimulans, tandem compellor dicere. Ab hodierna
die faciem meam non videbitis, nec ultra me
in hac urbe vobiscum morantem conspicietis, quia
viam totius terrae sum iturus, et huc ultra non reversurus. Super vestra salute pridem beati Petri sepulchrum

adii, hujus urbis reservationem supplicatione
praemissa petivi, et quia hoc peccato non
merebar
vestro in responsum accepi: « Huic enim
urbi aeternus instat interitus, vestra quoque perimmanis
perditio, nisi ex toto corde morum praecedat
conversio. » Quapropter et hic prohibitus sum effodere
mihi sepulchrum, et ad vicum hinc jussus sum
transire Trajectum, ut illinc me dies assumat extrema,
priusquam me vobiscum vestra contingat vel cernere
vel perpeti mala. Hoc autem quantum in me est vobis
promitto quia, quodsi pro corporum vestrorum
salvatione supplicans exaudiri peccatis vestris praeponderantibus
nequeo, pro animarum saltem salute
vestrarum a Deo mihi commissarum defunctus,
et cum Christo regnans, felicius interveniens impetrabo.
25. Oratio ejus et lamentatio clericorum et populi, et de obitu ipsius.

Deinde multa exhortatione eos consolatus, oculis

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.