PL 139, col. 1112

Vita S. Landoaldi (Heregerius Lobiensis), J. P. Migne

futurum testamur, nos parum hic aliud posuisse,
quam quae aut a presbytero Saraberto (id
sancte jurante, a vobisque, ut ipse retulit, fortiter et
horum merita Sanctorum obtestato) audivimus, aut
in scripto vestro nobis delato, fideliter mandata reperimus:
exceptis duntaxat iis quae, ex episcopatu
nostro decerpta, huic schedulae pro temporis ratione
videbantur congruenter praeponenda. Valete. Datum
tertio decimo Kalend. Julii, anno Dominicae Incarnationis
nongentesimo octogesimo, indictione
octava, imperante Domino Ottone post mortem
patris anno octavo, episcopatus nostri anno
nono.
LIBER PRIMUS. S. Landoaldi et sociorum gesta, translationes miracula Wintershovii facta
CAPUT PRIMUM. Viri apostolici sub Francis in Belgio adventus S. Landoaldi et sociorum.
1.
Francorum regnum a sui principio semper

regalibus consiliis: sanctus autem Amandus Aquitaniam
nativitatis suae illustrabat auspiciis. Qui dum
puer adhuc esset, patriam parentesque reliquit,
Ogiamque insulam, ad occidentem maris Oceani
positam, expetivit. Illic a fratribus spiritualibus cum
magno suscipitur gaudio: et quia sacras litteras
didicerat, in Dei quotidie servitio majori fervebat
desiderio. Post haec aetate quidem adultior, sed
animi intentione ferventior, apud Turones S. Martini
expetiit sepulcrum: ibique ejus interventionis oravit
auxilium, ut id sibi gratiae apponi expostularet Dominum,
quatenus peregrinationi totius vitae suae sibi
concedat apprehendere cursum. Ab oratione surrexit,
capitis comam sibi abscindi fecit, clericatus
adeptus honorem, omnem in clero gratiam, peregrinando

tamen, transcendit per ordinem. Bituricos
deinceps adiit, cum b. Austrigisilo ejusque archidiacono
S. Sulpitio sanctissime conversatus, in
cella a se aedificata per quindecim annos arctissimae
vitae se addixit.
2.
Deinde Romam quoque regressus, et a B. Petro
per visum monitus ut Gallias praedicationis causa
repedaret, tandem coactus a rege ac sacerdotibus,
episcopus ad praedicandum, ut tunc moris erat, est
ordinatus. Circumquaque etenim paganorum errore
adhuc impendente, necesse erat tam religiosis principibus
quam Domini sacerdotibus, alios ad verbum

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.