PL 139, col. 1130
Epistola ad Hugonem monachum (Heregerius Lobiensis), J. P. Migne
posterius, posteriora prius posuisse. Igitur aggressus
est numerum annorum praedicationis Christi
per dies festos paschae distinguere, et quampulchre
ab ipsis diebus voluit exordium sumere, Miserunt
Judaei ab Jerosolymis [(Joan. I, 19)]
; altera die, Vidit
Joannes Jesum venientem ad se [(ibid. 29)]
; altera die, Stabat Joannes, et ex discipulis ejus duo
[(ibid. 35)]
;
die tertio, Nuptiae factae sunt in Cana Galilaeae [(Joan.
II)]
. Igitur primo anno praedicationis suae, cum esset
Jerosolymis in Pascha, ejecit vendentes et ementes
de templo; secundo anno in die festo Paschae sana
vit languidum ad piscinam; tertio anno, post miraculum
de quinque panibus factum, erat proximum
Pascha, dies festus Judaeorum; quarto anno venit
ante sex dies Paschae Bethaniam, ubi Lazarum
suscitavit, quando et passus est. Nam si anno XVIII
Tiberii passus est, qui forte fuit dimidius super tres
praedicationis suae annos, ergo primus praedicationis
ille fuit, qui decimus quintus Tiberii exstitit, quo
et baptizatus est. Sed forte, secundum supputationem
Bedae, initium decimi noni Tiberii Caesaris
anni potuit esse quartus praedicationis, qui fuit et
passionis, id est XXXIIII incarnationis, praecedentibus
III annis, id est XXXI, XXXII, XXXIII. Sive ergo
XXXIII, sive XXXIIII secundum cyclum Dionysii, ab
incarnatione sua passus sit anno, nullo modo consentit
evangelicae veritatis relatio; nam anno XXXIIII
luna in Pascha, non XVII, ut dictum est, sed provenit
XXI, nec XIIII luna in feria V, sed provenit in
die Dominica. Passio vero non VI feria, nec in X
Kalendarum Aprilium, secundum Graecos; nec in
VIII Kalendas, secundum Latinos; sed nec resurrectio
in VIII Kalendarum Aprilium, secundum Graecos,
nec in VI Kalendas, secundum Latinos, ullo
modo proventura est. Jam vero quam inconsentaneum
sit in XXXIII ab incarnatione sua passum esse,
vel resurrexisse, palam liquebit, cum haec omnia
potius occurrant in Aprili quam in Martio. Evangelio
autem praescribente, scimus quia in aequinoctio
autumnali praenuntiatus sit Joannes Baptista;