PL 139, col. 1131
Epistola ad Hugonem monachum (Heregerius Lobiensis), J. P. Migne
in mense autem sexto, id est Martio, post dimidium
annum, eisdem Kalendis, annuntiatus est Christus,
quo conceptus est et passus, secundum illud: Non
coques agnum in lacte matris suae [(Exod. XXIII, 19)]
;
id est, non eo die Christum interficias, quo conceptus
est, quod, licet vetuerit, praesciebat tamen
Judaeos non obaudituros; sicut et Adae lignum scientiae
boni et mali vetuit, quod tamen eum non observaturum
praescivit, propter quod dicit Psalmista: Beatus vir cui non imputavit Dominus peccatum
[(Psal.
XXXI, 2)]
. O quam periculosum est vel a Deo, vel ab
aliquo sancto viro talia praemonendo audire, cui
quia Spiritus inest prophetiae, raro contingit quae
prohibet non evenire! Languido enim ad piscinam
sanato tristis praemonuit: Vade jam, et noli peccare,
ne deterius tibi aliquid contingat [(Joan. V, 14)]
. Deterius
quippe ei contigit, quando in passione Christo
alapam dedit. Igitur his in veritate constantibus,
liquet Christum uno eodemqe die et conceptum et
passum. De Kalendario autem, vel annis Dominicae
incarnationis, propter inscitiam temporum, magna
est consultatio chronographorum. Qui enim scire
potuit abbas Dionysius a suo tempore retro computans
annos imperatorum usque ad quadragesimum
secundum Augusti Caesaris annum, qui fuit annus
primus nativitatis Christi, secundum chronica Eusebii?
Quomodo, inquam, indubitate scire potuit qui
integris annis regnaverint, qui aliquot menses vel
dies superhabuerint, quanta interregna fuerint, id
est, uno defuncto et altero substituto, quantum
temporis intercesserit? Sed Graecis, auctore Nicaeno
concilio et beato Cyrillo Alexandrino episcopo, magis
assentiendum, qui et finitimi Orientalibus et
vicini apostolicorum virorum fuere temporibus.
Omnis enim antiquitas, ut ait orator maximus, quo
proprius aberat ab ortu et divina progenie, eo melius
quae erant vera cernebat. Hi itaque VIII annos ab
Incarnatione Domini minus quam circulus Dionysii
supputant; ergo, secundum illos, primus ab Incarnatione
Domini annus is est qui est in circulo Dionysii
nonus. Is autem est XXXIIII, qui est in circulo
Dionysii XLII, habens VII concurrentes, XIIII epactam,
terminum in XI Kalend. Aprilis, feria scilicet
V, quando et Coena facta est, et vespere Pascha
celebrari coepta est, sicut dicit Dominus; die XIIII
ad vesperum Pascha Domini est, et in XV sub luna
solemnitatem celebrabitis, quando et passus est, id
est X Kalendas Aprilis, et Sabbatum quando requievit
in sepulcro, luna XVI, IX Kalendas Aprilis, et
Dominicum diem Resurrectionis VIII Kalendas Aprilis,
luna XVII. Praeclare: nam in quaestionibus
Ptolomaei regis cum LXX Interpretibus de libro
Exodi agitatis, deprehensum est aequinoctia et solstitia
in XII Kalendarum, potius quam in octavis,
etiam ratione horologica esse adnotandum. Constantino
quippe Augusto XVIII imperii sui anno baptizato,
scandalum ortum est per Ecclesias Orientales
noviter aedificatas, aut renovatas, non solum de simultatibus
inter Alexandrum Alexandrinum episcopum,