PL 139, col. 1141

Vita S. Hadalini (Notgerus Leodiensis), J. P. Migne

Fuit B. Hadalinus Aquitaniae territorio cretus,
nobili propagine ortus, in tenera aetate morum probitate
grandaevus, pueritiae annos excedens, consortio
senum Salomonis semper inesse cupiens, et
dum sese quotidie ad majora niteretur extendere,
etiam illius famosi patriarchae exempla conatus est
pertentare, cui ait Dominus: Exi de terra tua [(Gen. XII, 1)]
,
etc. Quod etiam jamdudum plures hoc
ipsum audierat actitare, et pro viribus suis illorum
impar nolebat apparere, sanctus scilicet Agricius,
Maximinus, Paulinus, ejusdem patriae exsules, ad nostram,
id est Francorum devenerant terram. Qui
etiam postea Trevericae sedis archiepiscopali infula
sublimati, ibique mortem obientes, cum Domino
miraculis attestantibus se vivere manifestant. Sic

quoque B. Remaclus Tungrensium praesul almifluus
et Deo dignus, Goar Rhenum fluvium circa monasterium
suum transeuntium consolator, caeterique ex
eadem regione felici fines noscuntur nostros adiisse
perplures.
2.
Cernens B. Hadalinus quem nimio diligebat
amore a Deo et hominibus exaltatum et pontificali
cathedra sublimatum, non est nostrae facultatis
evolvere quanta cor ejus et lingua repletum fuerit
exsultatione. Porro cujus meriti religionisque
integrae in eodem exstiterit regimine, qualiterve
Stabulaus et Malmundarium monasteria construxerit
pio labore, in ejus Vitae libro quicunque velit poterit
reperire. At vero postquam cultum servorum
Dei in eisdem coenobiis aggregaverat, habitacula

quoque religionis usui apta magna ex parte disposuerat;
quod semper habuit in voto, remotioris scilicet
vitae solitudinem, sic, Deo annuente, nactus est
occasionem. Tandem, licet difficillime, impetravit
tamen a rege ut alius sibi succederet, et sibi diu
desideratum eremum adire liceret, ubi remotus a
curis saecularibus, liberius inhiaret coelestibus.
S. Theodardi vitam satis probabilem regi et optimatibus

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.